Andromaque est tertia tragoedia a Francogallico poeta Iohanne Racine composita et prima quae hodieque in magnis eius operibus numeratur. Anno 1667 die 17 Novembris Parisiis primum docta est et editio typographica Madame dedicata - hoc est Angliae regis Caroli I et Henriettae Mariae filiae, Henrici IV nepti - quae et ipsa ut Andromache patre victo in exsilium proficisci coacta erat[1]. Poeta argumentum in primis e tertio libro Aeneidis[2], sed etiam ex Euripidea Andromacha sumpsit. Ad Andromachae mores fingendos Iliadem secutus est adeo ut ne eam Pyrrhi concubinam faceret Astyanactem alio infante supposito fraude salvatum matrem in Epirum sequi voluerit[3] et auctores antiquos Pyrrho liberos e captiva Troiana natos tribuentes neglexerit. Apud Racine Orestes Hermionen amat quae Neoptolemum sponsum amat qui captivam suam Andromachen amat quae Hectoris memoriae et eorum filio Astyanacti fidem servat. Ita fatalibus retibus haerent omnes illae personae.

Titulus primae editionis (1668).

Personae

recensere

Res Buthroti in Pyrrhi palatio aguntur.

Summarium

recensere
  • Actus Iː Orestes a Graecis in Epirum ad Pyrrhum regem missus est ut ab eo Andromachae filii Astyanactis mortem exigeret quem Achaei ne patriae ultor quondam fieret timent. Ubi Pyladi amico forte occurrit cui fatetur nullam aliam causam fuisse cur hanc publicam legationem accepisset nisi quod Hermionem iamdiu amorem suum despicientem visere vellet, quam a sponso Pyrrho neglegi non ignorabat. Cum autem communibus Graecorum mandatis fungitur, postulatio a Pyrrho indignanter recusatur. Qui statim de Graecorum consilio Andromachen certiorem facit, sperans filii periculo voluntatem matris flecti posse. At illa nec beneficiis nec minis movetur atque marito defuncto Hectori fidem aeternam servare velle pergit.
  • Actus IIː Hermione iam a patre monita postquam Pyrrhum Astyanactem traditurum negasse accipit, Orestem ad patrem secuturam pollicetur nisi Andromachae filius Graecis traderetur. Orestes exultat. Sed Andromachae iratus ad eam puniendam Pyrrhus sententiam mutavitː infantem tradere et Hermionen uxorem ducere constituit ac rem novam misero Oresti nuntiat.
  • Actus IIIː Orestes ne Hermionem amitteret una cum Pylade eam ante nuptias rapiendi consilium capit. Interim Andromache Hermionen precatur ut filii Astyanactis causam apud Pyrrhum ageret. Quae rivalem contemptim repellit. Tum Pyrrhus in Andromachen inciditː a Cephisa impulsa illa supplex domini misericordiam movere conatur. Ille amore victus salutem Astyanactis pollicetur si matrimonio secum hoc ipso die coniungi pateretur. Andromache sola relicta maerore confecta et quid faciendum esset incerta Manes mariti consulere primo vult.
  • Actus IVː Andromache Pyrrho nubere ac statim postea sibi ipsa mortem consciscere constituit, cuius consilii Cephisam consciam facit. Hermione Orestem accersit non ut cum illo clam proficisceretur sed ei imperat ut Pyrrhum coram omnibus in ipsis nuptiis interficeret. Orestem primum reluctantem ad consentiendum cogit. Interim Pyrrhus Hermionem adit nuptias cum Andromache nuntiatum. Quae eum maledictis et vituperationibus onerat. At ille Phoenicem caveret mulierem contemptam monentem negligens ad Andromachen redire properat.
  • Actus Vː Hermione adhuc deliberat mortem Pyrrhi cupiat necne cum Orestes quae sibi mandaverat se fecisse nuntiat. Tunc Hermione dolore efferata eum acerrimis maledictis repellit[4] et in Epiro mansuram praedicit. Mox Oresti apud fidelem Pyladem fatum suum querenti nuntiatur Hermionem supra Pyrrhi corpus sese necasse. Ob nimium dolorem delirare incipit et Furias propinquantes videt[5]. Pylades comites hortatur ut Orestem secum raperent atque ad navem fugerent. Nam Andromache per nuptias regina facta ad novi mariti ultionem populum militesque vocabat.
  1. Jean-Émile Morel, "La vivante Andromaque", Revue d'Histoire littéraire de la France, 1924ː 604-619
  2. Versus 292-332.
  3. Versus 70-76.
  4. Versus 1545-6ː Ah ! Fallait-il en croire une amante insensée ? // Ne devais-tu pas lire au fond de ma pensée ?
  5. Versus 1637-8ː Hé bien, filles d'enfer, vos mains sont-elles prêtes ? // Pour qui sont ces serpents qui sifflent sur vos têtes ?

Plura legere si cupis

recensere
 
Mlle Du Parcː prima Andromachae personae interpres.

Nexus externi

recensere