Andreas Behring Breivik
Andreas Behring Breivik (vulgo Anders Behring Breivik, quod nomen 'andəʂ 'beːriŋ 'bræɪviːk dicitur) die 22 Iulii 2011 rem Impetus comprehensus est et inter sicarios accusatus cum octo homines illo die Asloae ictu bombae atque, brevi post hunc, undeseptuaginta homines plerumque adulescentulos sclopetando in insula Norvegica vulgo Utøya vocata occidisset. In insula sodales congregati erant societatis quae vulgo Arbeidernes Ungdomsfylking (vel 'Iuventus Operaria') vocatur. Andreas Breivik iudicibus dixit se facinus commisisse quia Musulmanos et "Marxismum culturalem"[1] odisset, id est islamophobia rassismusque atque politicam multiculturalismi et immigrationis a Factione laboris odisset.[2]
Breivik se ipsum militem esse putat ordinis Pauperum commilitonum Christi Templique Salomonici iterum anno 2002 Londinii conditi.[1] Pagina titularis illius, ut ostendit declarationis verba, et Anglica (A European Declaration of Independence) et Latina continet: De Laude Novae Militiae - Pauperes commilitones Christi Templique Salomonici. Numerus 2083 in titulo indicatus refert ad quadringentesimum annum post Turcos ante Vindobonam ad montem Calvum victos.
Die 24 Augusti 2012, iudice Wenche Elizabeth Arntzen tribunalis praeside, viginti unum annos carceris damnatus est. Sed ratio gravitatis homocidii massi, familiae victimae et pupuli perpetuam poenam ut scelus contra humanitatem postulant.