Impetus Norvegiae anno 2011[1] est actus terroris qui in Norvegia die 22 Iulii anno 2011 evenit. Auctor huiusce actus tromocratici Andreas Behring Breivik fuit, qui in numero fautorum nationalismi et aliarum idearum ad ideologiam fascisticam pertinentum habetur.

Despectus in Osloam post impetum factum.
Loci Osloae et Utøyae ubi Impetus evenit.
Tabula geographica loci Impetus.
Insula Utøya post impetum cum floribus condoleationis ornata.

Primo bomba in autocineto abscondito Osloae in urbe capitale deflagravit. In hac urbis parte, multa aedificia gubernationis Norvegicae inveniuntur. Hac deflagratione octo homines necati sunt. Postquam Andreas Breivik autocineto in urbe Osloae deposuit, statim ad Utøya insulam profectus est, ubi iuvenes ad conventum aestivalem congressi essent. Hic conventus a factione democratiae socialis Norvegica institutus erat. Hic Andreas Breivik sclopeto striato utens sexaginta novem homines occidit.

Andreas Breivik a tribunale Norvegico damnatus est, ut in carcere non minus quam viginti unum annos maneat. Quod enim est supplicium gravissimum a legibus Norvegicis permissum.

Notae recensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia recensere

Nexus interni