Secundum bellum Macedonicum inter rem publicam Romanam et regnum Macedonicum ducente Philippo V inter annos 200 a.C.n. et 197 a.C.n. gestum est.

Secundum bellum Macedoncium
Pars bellorum Macedonicorum

Graeciae tabula bello saeviente
Annus: 200 a.C.n. – 197/6 a.C.n.
Locus: Graecia
Fortuna: Romani iuvantibus sociis victoriam
de Macedonibus adepti sunt
Casus belli: Macedonum incursus in Graeciam
atque Propontidem
Territoriae mutatae: Macedones omnes partes expugnatas
concedere inque fines eorum
translaticios regnante Philippo II recedere
coacti sunt.
Exercitus
Regnum Macedonicum Res publica Romana
Foedus Achaicum
Pergamum
Rhodus
Foedus Achaicum
Foedus Aetolicum
Athenae
Duces
Philippus V Publius Sulpicius Galba
Titus Quinctius Flamininus
Attalus I

Quae causa belli gerendi fuerit

recensere

Concursus Macedonum cum Romanis iam secundo bello Punico saeviente fiebant, cum Philippus V Macedonum rex rei publicae Romanae tunc temporis cladibus ab Hannibale illatis defessae bellum intulisset. Ille ratus Hannibalem Romanam rem mox superaturum foedera cum Carthaginiensibus iecit classeque Illyricum minari ipse studebat. Intercepto autem Hannibale atque in Africam repulso compressaque classe et in fugam conversa etiam Philippus inceptu destitit et pace a Romanis petita demum anno 205 a.C.n. foedera apud Phoenicem fecit.

Quae ante gesta sint

recensere

Hac clade accepta Philippus veritus ne Romani perfidiam eius ulciscerentur cum rege Antiocho III anno 203 a.C.n. foedus composuit, quo convenit, ut Ptolemaeo IV rege Aegyptiorum defuncto patrimonio eius potirentur spoliaque inter sese compartirentur.

Premente deinde Syriam Antiocho III etiam Philippus ex inopinato Graeciam invasit et praecipua oppida Propontidis (Lysimacheiam, Sestum et Perinthum) populavit necnon Chium insulam dicioni suae subiugavit. His autem rebus tam prospere quam celeriter susceptis perterritae civitates Rhodiorum, Cyzicorum necnon Byzantiorum amicitia se coniunxerunt et suadente rege Pergameno foedus ad regem Macedonicum arcendum constituerunt. Quod quidem foedus licet pugna navali haud procul ab civitate Chiorum valuisset tamen Philippum arcere non quivit, ne Pergamenam arcem diu frustra oppugnaret, quo facto urbem regionem omnem vastaret. Urbe paene deflagrata rex Macedonum in Ciliciam castra in Ciliciam movit ad Rhodios comprimendos.

Quae bello gesto utrimque evenerint

recensere

Quomodo bellum finitum sit

recensere

In Cynoscephalarum pugna Philippus a Romanis omnino victus est. Asperae erant pacis condiciones: praesidia sua ex omnibus urbibus Graecis revocare debuit, mille talenta pendere, minorem filium Demetrium et alios nobiles iuvenes obsides Romam mittere, universam bellicam classem praeter quinque naves Romanis tradere.