Ioannes Aloysius vulgo (Johann) Ludwig Tieck (natus Berolini die 31 Maii 1773, ibidem mortuus die 28 Aprilis 1853) fuit poëta, scriptor more motu romantico, interpres et editor Germanicus. Tieck etiam cognominibus Peter Leberecht et Gottlieb Färber usus est. Et phantasmatis genus callebat.

Aloysius Tieck. Iosephus Carolus Stieler anno 1838 pinxit

Vita recensere

 
Das Leben des berühmten Kaisers Abraham Tonelli, 1920

Filius funarii ex anno 1782 ludos Friedrichswerdersches Gymnasium Frederico Gedike rectore frequentavit, ubi argumenta Gulielmi Henrici Wackenroder imbibit. Postea Salinis Saxonicis, Gottingae et breviter Erlangae studebat historiae, philologiae, litteris antiquis recentioribusque. Berolinum reversus pecuniam fecit operibus scribendis, quae a domu editoria Frederici Nicolai ad Illuminismum inclinati divulgata sunt. Itaque velociter editae sunt narrationes mythistoriaeque hae: »Peter Leberecht, eine Geschichte ohne Abenteuerlichkeiten« (Berolini 1795), »William Lovell« (Berolini 1795–96) et »Abdallah« (Berolini 1796), porro historiae satiricae in collectione praetitulata »Straußfedern« (1795–98). Hinc Romanticismum amplexurus modo dramatico aut modesto fabellas pueriles et fabulas populares veteres retractavit in editione »Volksmärchen von Peter Lebrecht« (Berolini 1797).

Denique excitationem maximam ibi fecerunt narratio sinistra »Der blonde Eckert« et drama phantastico-satricum »Der gestiefelte Kater«. Via, quae in scriptis eius magis magisque revelabatur, contrario fuit ad opera et Frederici Nicolai et Augusti Gulielmi Iffland theatri Berolinensis capitis. Romanticismi assectatores autem Aloysium Tieck valde laudabant putantes eum Goethio parem esse.

Matrimonium et latifundia recensere

 
Ludovicae Duttenhofer forficis ictus ubi Tieck considens legit
 
Tieck interpres - operum Shakesperianorum

Cum anno 1798 Hamburgi Amaliam, filiam praedicatoris Iulii Gustavi Alberti in matrimonium duxisset; annis inter 1799 et 1800 Ienae mansit, ubi consuetudinem eius contraxerunt Augustus Gulielmus de Schlegel, Fridericus de Schlegel, Novalis, Clemens Brentano, Ioannes Fichtius et Fridericus Schelling. Sed etiam Goethius et Fridericus Schillerus eum cognoverunt; inde ab anno 1801 Dresdae habitavit et inde ab anno 1802 in latifundiis Cybinka in Palatinatu Lubucensi. Possessores latifundiarii Gulielmus Fredericus Theodorus de Burgsdorff et homo politicus Fredericus Ludovicus Carolus Finck de Finckenstein amici fuerunt. Tamen mora interrupta est anno 1805 itineribus longioribus Italicis ad manuscripta in Bibliotheca Apostolica Vaticana inspicienda. Annis inter 1808 et 1810 Tieck fuit Dresdae, Vindobonae et Monaci. Intervallo isto edita sunt opera haec: »Franz Sternbalds Wanderungen« (Berolini 1798; in ista mythistoria auxilio Wackenroder confecta ars vetus Germania superexultatur), »Prinz Zerbino, oder die Reise nach dem guten Geschmack« (Ienae 1799) et »Romantische Dichtungen« (Ienae 1799–1800) cum tragoedia »Leben und Tod der heiligen Genoveva« (separatim, Berolini 1820) necnon comoedia in libro populari antiquo fulciens »Kaiser Octavianus« (Ienae 1804; lyrica argumentorum complicatorum sat pulcra)

Tieck etiam interpretatus est multa opera peregrina: »Minnelieder aus der schwäbischen Vorzeit« (Berolini 1803), »Don Quichotte« (Berolini 1799–1804), Pseudo-Shakesperii »Altenglisches Theater« (Berolini 1811). Florilegium fabularum dramatumque sub titulo »Phantasus« (Berolini 1812–17) multos contemporaneos captavit.

Bello anno 1813 in Francogallos saeviente Tieck Pragae inveniebatur. Pace conciliata migravit Londinium et Lutetiam, ubi de Shakesperio indagare ei in animo fuit. Proh dolor magnum opus de Shakesperio numquam terminatum est.

Vita rustica reiecta recensere

 
Sepulcrum Aloysii Tieck Berolinense

Anno 1819 vitam rusticam relicturus Dresdam habitatum petivit ubi tempus maxime frugiferum incohatum est. Dresdae saepissime praelectiones habuit quibus multos homines ad artis visionem novam et fortasse magis sublimem ducere potuit. Dramaturgus Theatri aulici anno 1825 creatus invidiosis obstruentibus multa bona efficere potuit. In narratiunculis, quae tunc exarabantur, res vere mirificas produxit, quamvis ibi modus colloquialis modo rationali neglecto nimis augeretur. In his mentionis dignae sint: »Die Gemälde«, »Die Reisenden«, »Der Alte vom Berge«, »Die Gesellschaft auf dem Lande«, »Die Verlobung«, »Musikalische Leiden und Freuden«, »Des Lebens Überfluß«. Quoad historicum argumentum maxime legendae sunt »Der griechische Kaiser«, »Dichterleben«, »Der Tod des Dichters« et infinita narratio ingens »Aufruhr in den Cevennen«. Quibus in narratiunculis lectori blanditur simplicitate et characterum argumentorumque varietate. Eius opus magnum novissimum »Vittoria Accorombona« (Vratislaviae 1840) romanticismo novo Francogallico imbutum est; nihilominus valore poetico omnino egere videtur.

Dresdae Tieck editionem et perfectionem conversionum operum Shakesperii, quas Augustus Gulielmus de Schlegel incohaverat, sibi assumebat; tamen tandummodo annotationes addidit. Textus a Schlegel conversi a Tieck non semper bene partim mutati sunt, nisi filia Dorothea Tieck ipsa aut Wolf Henricus de Baudissin novam translationem dabant. Istorum fructus alios Tieck sub titulo »Shakespeares Vorschule« (Lipsiae 1823–29) praefatione magna ornavit atque edidit. Commentarios etiam in varios scriptores Germanos fecit. Ediderat antea »Deutsches Theater« (Berolini 1817) postea opera Henrici de Kleist (Berolini 1821) et eiusdem auctoris »Gesammelte Werke« (Berolini 1826). Fabula Milesia Ioannes Godofredi Schnabel »Die Insel Felsenburg« (Vratislaviae 1827) et opera omnia »Gesammelten Schriften« J. M. R. Lenz (Berolini 1828).

Pretiosissimum quoque est procul dubio opus »Dramaturgische Blätter« (Vratislaviae 1825–26). Anno 1837 animam efflavit uxor amata, anno 1841 vita defuncta est filia dilecta Dorothea. Eodem anno Tieck vocatus est Berolinum a rege Friderico Gulielmo IV ubi insanus vitam curis pecuniariis solutam egebat.

Eius methodi laborandi ambiguae atque ex tempore actae culpantur in qualitate operum titubanti, quae non semper maxime valent. Tamen admiranda est utique intellectus varietas.

Bibliographia recensere

  • Claudia Stockinger, Ronald Weber: Tieck-Bibliographie. In: Claudia Stockinger, Stefan Scherer (ed.): Ludwig Tieck: Leben – Werk – Wirkung. De Gruyter, Berolini/Bostoniae 2011, ISBN 978-3-11-018383-2, p. 697–807
  • Ludwig Tieck : Leben – Werk – Wirkung. ed. Claudia Stockinger et Stefan Scherer. Berolini: de Gruyter 2011, ISBN 978-3-11-018383-2
  • Konrad Feilchenfeldt, Ursula Hudson, York-Gothart Mix, Nicholas Saul (ed.): Zwischen Aufklärung und Romantik. Neue Perspektiven der Forschung. Königshausen & Neumann, Herbipoli 2006, ISBN 978-3-8260-3432-9 (= Publications of the Institute of Germanic Studies London, 89)
  • Roger Paulin: Ludwig Tieck, Stuttgart: Metzler 1987, ISBN 3-476-10185-1 (= Sammlung Metzler; 185).
  • Ludwig Tieck. ed. Wulf Segebrecht, Darmstadii: Wissenschaftliche Buchgesellschaft 1976, ISBN 3-534-06131-4 (= Wege der Forschung; 386)
  • Wilhelm Bernhardi:  "Tieck, Ludwig", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 38 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1894), p. 251–276.
  • Armin Gebhardt: Ludwig Tieck. Leben und Gesamtwerk des „Königs der Romantik“, Marburgi: Tectum 1998, ISBN 978-3-8288-9001-5
  • Thomas Ziegner: Ludwig Tieck. Proteus, Pumpgenie und Erzpoet. Leben und Werk, Francofurti ad Moenum: R.G. Fischer 1990. ISBN 3-89406-118-9
  • Klaus Rek: Das Dichterleben des Ludwig Tieck. Biographie, Berolini: Unabhängige Verlagsbuchhandlung Ackerstraße 1991, ISBN 3-86172-018-3
  • Roger Paulin: Ludwig Tieck. Eine literarische Biographie, Monaci: Beck 1988, ISBN 3-406-33199-8
  • Klaus Günzel: König der Romantik. Das Leben des Dichters Ludwig Tieck in Briefen, Selbstzeugnissen und Berichten, Berolini: Verlag der Nation 1981, ISBN 3-8052-0344-6

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aloysium Tieck spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon