Aloysius Novus (Italice: Aloisio Nuovo, Russice: Алевиз Новый/Aleviz Novij; natus saeculo XV, mortuus anno 1531 fortasse) architectus Italicus fuit qui saeculo XVI ineunte Moscuae operam dabat. Eius nomen verum ignotum est, cum nonnulli dicant eum appellandum Aloysium Lamberti de Montagnana. In Russia epitheton Novi accepit, ut bene distingueretur a compatriota Aloysio Mediolanensi qui paulo ante Moscuae laboraverat.

Fanum Petri metropolitae, Moscuae annis inter 1514 et 1517 constructum

Aut Mediolani aut Venetiis natus est. Anno 1500 autem invitatus est a magno duce Ioanne III legato Russico mediatore, ut Petro Antonio Solari mortuo Cremlinus feliciter finiretur. Attamen non ante annum 1504 Moscuam venit nam antea ei erigendum erat palatium chanatus Baccasarae, quod partim et nostris temporibus spectari potest.

Post adventum Moscuensem Cathedralem ecclesiam Michaelis archangeli in Cremlino tractavit et anno 1508 confecit, quo Ioannes III princeps iam naturae concesserat. Aloysius Novus et traditiones architecturae Russicae et generis renascentiae Italicae adhibuit ac affabre composuit. Etiam fossas artificiales ad moenia orientalia sitas instituit, praeter forum Pulchrum. Eae munimento fuerunt et usque initium saeculi XIX exstabant: Russi eas pro Aloysio Алевизов ров/Alevizov rov nuncupabant.

Annis posterioribus varia adhuc delubra orthodoxa Moscuae erigenda curavit, quorum alia servata sunt alia reaedificata sunt. Fortasse anno 1531 mortuus est, quando in fabrica pulveris pyrii res displosae sunt.

Bibiographia

recensere
  • Dariusz Kolodziejczyk: The Crimean Khanate and Poland-Lithuania: International Diplomacy on the European Periphery (Brill, 2011)
  • William Craft Brumfield: Landmarks of Russian Architect (Routledge, 2013)

Nexus externi

recensere