Albertus Üksip
Albertus Alexander Üksip, Narvae die 8 Decembris 1886 natus, Revaliae die 10 Augusti 1966 mortuus, fuit histrio et botanicus (hieraciologus) Estonicus. Cum haud pauca opera eius Russice publici iuris facta sint, ubi nomen eius abecedario Cyrillico Альберт Яковлевич Юксип scriberetur, praeter orthographiam rectam Üksip variantes Ueksip, Üxip, Juksip necnon Juxip inveniuntur.[1]
Vita
recensereA teneris annis studiis botanices incumbere voluit, quod tamen propter penuriam pecuniae facere nequivit. Tamquam ratiocinator in molinis lini laboravit, tempore otii artem scaenicam colens. Anno autem 1923 tamquam histrio professionalis theatri nationalis ‘Estonia’ dicti operari coepit, ubi 160 partes egit, usquequo anno 1949 muneribus vacavit. Tum botanicae se devovens, in investigandis praesertim Hieraciis bene meruit. Hieracia totius Unionis Sovieticae descripsit, inter quae 141 species novas repperit,[2] exempli gratia Hieracium aphanum Üksip,[3] speciem Estoniae endemicam, vel Hieracium trichobrachium Üksip,[4] ad Petschoram inventum. Herbarium eius in Universitate Tartuensi osservatur.[1]
Opera praecipua
recensereHonores
recensereIn eius honorem Hieracium ueksipii Schljakov, species in boreali parte Rossiae Europaeae crescens, nominatum est.[8]
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Erastus Parmasto (1995) The mysterious A. Ya. Juxip (1886-1966). Taxon, 44 (4): 648–650.
- ↑ 2.0 2.1 A.A. Üksip (1959) Species novae generis Hieracium L. ex URSS. Notulae systematicae ex Herbario Instituti Botanici Nomine V.L. Komarovii Academiae Scientiarum URSS, 19: 467–530. ISSN 1996-5850
- ↑ Hieracium aphanum Üksip [eElurikkus, in interreti]
- ↑ Hieracium trichobrachium Üksip [Flora Montium Riphaeorum, in interreti]
- ↑ А.Я. Юксип (1960) Флора СССР, Т. 30: Ястребинка — Hieracium L. Mosquae–Leninopoli, 698 pp.
- ↑ Albertus Üksip (2002) Flora of the U.S.S.R. Volume XXX: Compositae, Genus Hieracium. Anglice vertit A.K. Dhote. Dellio Novo, Israel Program for Scientific Translations, 706 pp. LCCN 85-904577 [Textus]
- ↑ Albertus Üksip (1961) Eesti NSV floora, tomus septimus. Revaliae. [Estonice, cum summario Theodisco]
- ↑ Hortus Botanicus Kewensis, Plants of the World Online: Hieracium ueksipii Schljakov (Anglice).