Zoroaster (scriptor pseudonymus)
Zoroaster (aut fortasse Zoroastres Proconnesius)[1] est nomen ficticium auctoris de magia et de mirabilibus plantarum, Graece scribens, cuius opus nunc est deperditum. Exstant in Plinii Naturalis historia et in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis nonnulla excerpta operi Zoroastro adscripta. In glossis multilinguibus quae operibus Dioscoridis De materia medica et pseudo-Apulei Herbario subiunguntur, nonnullae glossae Zoroastreae dicuntur.
Hoc opus nihil commune habet nisi cum scriptis prophetae Zoroastris nisi cum Apocalypse Zostriani bibliothecae Nag Hammadi. Suda autem prophetam Persam cum scriptore Graeco confundens sic describit:
- "Zoroastres, Persomedus, ceteros astronomos scientia superans, qui etiam fuit primus auctor Magorum nominis apud ipsos recepti. Fuit autem annis 500 ante bellum Troianum. Circumferuntur eius:
- Libri quattuor de natura
- De lapillis pretiosis unus
- Praedictiones ex inspectione stellarum
- Apotelesmaticorum libri quinque"[2]
Fontes antiqui
recensere- Plinius, Naturalis historia 30.3-11 Textus
Index fragmentorum hodie servatorum
recensere- Dioscorides, De materia medica: glossae 2.118, 136, 164; 4.68, 75, 176.
- Plinius, Naturalis historia 18.200; 37.133, 150, 157, 159.
- Geoponica 1.7-8: de seminibus serendis secundum positionem lunae; de positione lunae inter signa zodiaci quo tempore Canicula oritur.
- Geoponica 1.10: de positione lunae inter signos zodiaci tempore primi tonitrus post Caniculam ortam.
- Geoponica 1.12: de revolutione duodecim annorum Iovis.
- Geoponica 2.15: prognosticatio seminum florentium.
- Geoponica 5.46: in qua domo agente luna vindemiare oporteat, et quod decrescente ipsa et sub terra latente vindemiare oporteat.
- Geoponica 7.5: de apertione doliorum, et quid cavere oporteat tempore quo ipsa aperimus.
- Geoponica 7.11: ut neque tonitrua neque fulgura in vappam pervertant vina.
- Geoponica 10.83: ut arbor sterilis fructum ferat.
- Geoponica 11.18: de rosis (pars capituli).
- Geoponica 13.9: de scorpiis (pars capituli).
- Geoponica 13.16: de cantharidibus.
- Geoponica 15.1: de physicis sympathiis et antipathiis.
Notae
recensere- ↑ Plinius, Naturalis historia 30.8.
- ↑ Suda s.v. Zoroastres (versio Latina P. Needhami, 1704)
Bibliographia
recensere- Beck, Roger (1991). "Thus Spoke Not Zarathustra: Zoroastrian Pseudepigrapha of the Greco-Roman World." In A History of Zoroastrianism, vol. 3 (Lugduni Batavorum), pp. 491–565.
- Beck, Roger (2002). "Zoroaster, iv. As perceived by the Greeks" in Encyclopaedia Iranica Online
- Needham, Petrus, ed. (1704). Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore. Cantabrigiae, p. xxi.
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.