Zeta (genus)
- Zeta argillaceum (Linnaeus, 1758)
- Zeta confusum (Bequaert & Salt, 1931)
- Zeta menduzanum (Schrottky)
Zeta est parvum genus vesparum subfamiliae Eumeninarum zonae neotropicae, cui sunt quattuor species, quarum tribus sunt area geographicae bene definitae: Zeta confusum solum in Cuba, Zeta abdominalis in nonnullis Insulis Caribicis (in Iamaica, Hispaniola, Portu Divite, Insulis Virginis, et Antiqua, quibus sunt tres subspecies nunc agnitae), et Zeta mendozanum in regionibus Monte Argentino et Patagonia Argentinae endemicae sunt. Ex contrario, Zeta argillaceum est communissima, longe lateque diffusa, et variabilis, per Americas continentales a Civitatibus Foederatis meridianis (ubi ea probabiliter introducta est) ad Argentinam mediam inventa. Magna colorum in hac specie varietas fecit ut eruditi aliquas subspecies et varietates agnoscerent quae nunc synonyma simplicia habentur. Omnibus generis speciebus, ut in generibus Delta et Eumene, est longus metasomatis petiolus.