−1 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
0 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
Numerale cardinalezerus, nulla
Numerale ordinalezeroticus,[1] zere(n)simus[2][3]
Numerale distributivum
Numerale iterativumnumquam
Factorizatio
Numerus RomanusN[4]
Binarium0
Octale0
Hexadecimale0

0, saepe zerus[5][6] appellatus, est numerus, inter unum positivum et unum negativum iacens, qui nihil in rebus mathematicis significat. 0 est identitas additiva in copia numerorum naturalium et supercopiis eius (integrorum, rationalium, realium, complexorum). Nota numeri 0 locum tenens in notatione positionali adhibetur; exempli gratia, 310 significat tres centurias, unam decadem, et nullas unitates.

De nomine

recensere

Scriptores Latini, notam et notionem 0 ab Arabibus accipientes, etiam vocabulum Arabicum صفر ṣifr mutuati sunt. Ex saeculo XIII cifra et formae similes (chifra, zifra, ziffra, zifera) Latine numerum 0 significavit; deinde etiam quamlibet notam numeri Arabicam significare coepit (cf. Francogallice chiffre).[7] In libris recentibus Latinis nomen zerus eiusdem originis, sed per linguam Italianam forma mutatum, ad numerum 0 significandum usurpatum est.

De historia

recensere

Hic numerus ignotus erat Romanis, quorum systemati numerorum non locumtenente opus erat. In calendario Gregoriano et calendario Iuliano, 0 non repraesentat annum: 1 p.C.n. sequitur 1 a.C.n..

Babylonii cifra primi usi sunt, ante 300 a.C.n.. Eius cifra fuit   sive cuneus duplex, et tantummodo adhibita est locum tentum. Palaeograece etiam cifra fuit, fortasse mutuata a Babyloniis, cum forma  , in seriis aetatibus simili ō litterae.

Christianis mediaevalibus qui Latine scribere poterant non cifra fuit, sed nulla usi sunt in epactis? ad diem Paschalem computandum. Primae tres epactae erant “nulla”, “xi”, et “xxii”, e.g. apud Dionysium Exiguum, in 525. Circa 725, Beda aut socius eius N littera (pro “nulla”) usus est inter alios numeros Romanos in tabula epactarum.

Indi cifra in arithmetica usi sunt. Brachmacottus in 628 de proprietatibus cifrae scripsit. Eo tempore cifra ut numerus iam adhibita est in Cambodia; posteaquam in Sinis et apud Musulmannos hic numerus inventus est, iniens Europam in saeculo 12.

Nomen zephirum adhibitum est a Leonardo Pisano in Libro Abaci (1202), qui inter primos libros Latine scriptos numeros Arabicos tractantes est.

Gens Maya Americae mediae zero in computationibus calendariis usi sunt.[8]

  1. Cf.zerōticus” apud Deraedt, Franciscam, et Licoppe, Gaium (2002). Calepinus Novus. Vocabularium linguae Latinae hodiernum. Latino–Francogallicum. Bruxellis: Fundatio Melissa et Museum Domūs Erasmianae. p. 104. ISBN 9782872900183 [PDF].
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est (Italiane: zeresimo). Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Forma constructa alios numeros ordinales imitando – e.g. vice(n)simus, trice(n)simus, et cetera.
  4. Pro “NULLA” – a tarda antiquitate tantum (prima attestatione in Dionysio Exiguo, anno 525 p.C.n.).
  5. Nicolaus Ludovicus de Lacaille (1762) [1759]. Lectiones Elementares Mathematicae, seu Elementa Algebrae, et Geometriae. Viennae, Pragae et Tergesti: typis Joannis Thomae Trattner. p. 4 
  6. Elementa Arithmeticae, Geometriae et Algebrae, ad usum scholarum Austriacarum (Vindobonae: typis Joann. Thom. nob. de Trattnern, 1780), p. 5: "Accedit unitas 1 & zerus 0".
  7. J. F. Niermeyer et C. van de Kleft, Mediae Latinitatis Lexicon Minus (Lugduni Batavorum: Brill, 2002), p. 234.
  8. Ruy Díaz Díaz, "Apuntes sobre la aritmética Maya", Educere vol.10 no. 35 Meridad Dec. 2006

Nexus interni

Bibliographia

recensere
 
mathematica

Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!