Xixuthrus heros (Anglice giant Fijian long-horned beetle) est coleopterum familiae Cerambycidarum, in insula Viti Levu in Vitis endemicum. Hoc est una ex maximis insectorum vivorum speciebus. Specimena sunt circa 15 cm longa, cruribus, antennis, mandibulis exclusis.

Xixuthrus heros

Classis : Insecta 
Ordo : Coleoptera 
Subordo : Polyphaga 
Familia : Cerambycidae 
Subfamilia : Prioninae 
Genus : Xixuthrus 
Species : X. heros 
Xixuthrus heros 
(Gräffe, 1868)  

Hoc insectum est arta Xixuthri terribilis cognatio, qui est aliquantulum minor. Ambobus coleopteris sunt maxillae valentes, et viva ergo diligenter tractari debent. Minis instantibus, ea formidolose magna voce sibilant, aerem ex spatio sub elytris comprimentia.

Varii situs interretiales aliique fontes falso confirmant hanc speciem esse exstinctam; immo, vivit, quamquam habitatio silvestris in sua insula est angusta, ita adeo ut ea esse possit vulnerabilissima.

Nexus extenri

recensere
  Vide "Xixuthrum heros" apud Vicispecies.