Cerambycidae sunt cosmopolita coleopterorum familia,[2] quorum proprietas notissima est antennae longissimae, saepe tam longae quam corpus animalis, vel etiam corpore longiores. In variis autem generibus familiae, antennae brevissimae sunt (exempli gratia in Neandra brunnea), unde magnum est tales species a coleopteris cognatis sicut Chrysomelidis distinguere.


Subphylum : Mandibulata 
Superclassis : Hexapoda 
Classis : Insecta 
Subclassis : Pterygota 
Infraclassis : Neoptera 
Superordo : Endopterygota 
Ordo : Coleoptera 
Superfamilia : Chrysomeloidea 
Familia : Cerambycidae 
Latreille, 1802[1]
   
Palaeontologia
299–0 m.a.Eocaeno > Recens
Subdivisiones: Subfamiliae
Decem; vide commentarium.
Amphirhoe decora.
Gerania bosci.
Anoplophora chinensis.
Aristobia approximator.

Familia est permagna, plus quam 26 000 specierum descriptarum comprehendens, quarum parum plus quam dimidium in hemisphaerio orientali endemicae sunt. Nonnullae sunt pestes, commercio noxiae. Larvae in lignum terebrant, ubi arbores aut vivas aut caesas magnopere laedere possunt, vel aliquando lignum in aedificiis constructis adhibitum; ideo Hylotrupes bajulus intus est quaestio magni momenti. Nonnullae species formicas, anthophila, vespidasque imitantur, quamquam species plerumque cryptice colorantur. Titanus giganteus, species rara in America Australi septentrionali orientalique inventa, maximum mundi insectum saepe habetur (quamquam non gravissimum, non longissimum), corpore plus quam 16.7 centimetra longo.[3]

Scientificum huius familiae coleopterorum nomen proprium ex Cerambo, persona in mythologia Graeca, deducitur, ex pastore qui, post dissensionem cum nymphis, in magnum coleopterum cornutum commutatur.

Subfamiliae recensere

Decem subfamiliae sunt:[4]

Genera et species notabiles recensere

Notae recensere

  1. "Cerambycidae Latreille, 1802". apud Integrated Taxonomic Information System .
  2. Gomes Gonçalves, Marcos Paulo (December 2017). "Relationship Between Meteorological Conditions and Beetles in Mata de Cocal". Revista Brasileira de Meteorologia 32 (4): 543–554 .
  3. Max Barclay (2010). "Titanus giganteus Linnaeus (1771)". Londinii: Natural History Museum .
  4. Patrice Bouchard; Yves Bousquet; Anthony E. Davies; Miguel A. Alonso-Zarazaga; John F. Lawrence; Chris H. C. Lyal; Alfred F. Newton; Chris A. M. Reid et al (2010). "Family-group names in Coleoptera (Insecta)". ZooKeys 88: 1–972 .

Bibliographia recensere

  • Monné, Miguel A., et Frank T. Hovore. 2005. Electronic Checklist of the Cerambycidae of the Western Hemisphere. PDF. Cerambycids.com.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cerambycidas spectant.
  Vide "Cerambycidas" apud Vicispecies.

Formula:Fontes biologici: