Wolfgangus Theodoricus Raitenavius

archiepiscopus Salisburgensis

Wolfgangus Theodoricus Raitenavius[1] sive rarius Wolfgangus Theodoricus a Raitenau[2] (natus die 26 Martii anno 1559 in palatio Hofen (Lochau ad Lacum Bodamicum in Cisarulana); mortuus die 16 Ianuarii anno 1617 in arce Salisburgi urbis) fuit archiepiscopus princeps Salisburgensis ab anno 1587 usque ad annum 1612. Antea breve tempus abbas monasterii ad Murbach fuit. Aedificia foraque, quae ab architecto Santino Solari construi iussit, multum ad hodiernum bellum aspectum Iuvavi conferunt.

Wikidata Wolfgangus Theodoricus Raitenavius
Res apud Vicidata repertae:
Wolfgangus Theodoricus Raitenavius: imago
Wolfgangus Theodoricus Raitenavius: imago
Nativitas: 26 Martii 1559; Brigantium
Obitus: 16 Ianuarii 1617; Fortress Hohensalzburg
Patria: Sacrum Romanum Imperium

Memoria

Sepultura: St. Sebastian's Cemetery

Insignia heraldica

Wolfgangus Theodoricus Raitenavius: insigne
Wolfgangus Theodoricus Raitenavius: insigne
Insigne Wolfgangi Theodorici Raitenavii ut archiepiscopus Salisburgensis

Vita recensere

 
Mausoleum Iuvavi, ad Sanctum Sebastianum
 
Salome Alt, amata et quasi uxor

Familia ambitus cupida natus, quae multos clericos militesque edidit, adulescentiam Romae in palatio luxuriarum avunculi et cardinalis Marci Sittici peregit. Vita eius elegans et aedificandi gaudium germen simile in nepote insevisse videtur. Avunculus operam dabat, ut Wolfgangus Theodoricus scholam tempore contrareformatorio optimam i.e. Collegium Germanicum frequentaret. Anno 1583 ordinationes primas recepit necnon praebendas varias in Germania. Iuvavi canonicatus ei ex anno 1578 reservatus erat avunculo resignante. Autumno 1578 Raitenavius vere ibi degebat. Contrareformatoriam sobrietatem autem minoris habuit et ab incolis capitulanus iuvenis aetate XXVI annorum non sine benevolentia homo doctus atque procax habitus est. Clericus Wolfgangus Theodoricus vestimenta saecularia tantummodo in fano ipso deponere solebat. Electus est, quamvis regulas aetatis praescripti nondum impleret, successor Georgii Kuenburgensis. Fortasse capitulani Raitenavio regente vitam dulciorem sibi exspectabant atque desiderabant.

In principio factio restaurationis gaudio magno electioni annuebat. Raitenavius autem partes ab initio pro salute populi agendas interpretans numquam alios imitari in animo habuit: in omnibus viam novam inire voluit. Neque iugum caelibatus complecti voluit decretis Concilii Tridentini obstantibus. Restauratione florescente voluntatem propriam et viam mediam semper servabat. Quoad politicam erga Sacrum Imperium Romanum territoria singula corroborare voluit, quoad politicam erga cives subiectos absolutismum clementem praetulit. Patet restauratores mox odium in Raitenaviam non iam celare potuisse. In administratione saeculari Salisburgensi reformanda repraesentatorum conventus neglexit, qui anno 1599 ultima vice convocati erant, capitularibus remotis. Vectigalia nova extorqueri iussit; inde anno 1606 in Bisontio inter agricolas rebellio orta est. Fiscum urbis Salisburgenses campestres pecunia complere debuerunt. Sed clam Raitenavius etiam cives in urbe ipsa spernebat et sat multi salutem in fuga petebant.

Rerum militarium admirator pecunias ad arma conquirenda distribuit et familiares divitiis ditavit. Praesertim autem in aedificiis construendis se extulit. Quo in urbe Salisburgensi aedes multas demoliri iussit areas novas latissimas creaturus. Imaginem municipalem mediaevalem radicitus mutavit; nonnulla confecta non sunt et architectos malos vel capitis damnatione minatus est. Voluptas structoria sua notissimus factus est, quae et nostris diebus ad admirationem movet et Iuvavo animum meridianum dat. In initio cardinalis dignitatem petebat, cui scopo alia reliquit. Modo electus statim Romam properavit; reversus die 31 Iulii 1588 programma politicum-religiosum strictissimum incohavit: haeretici propulsi sunt, regiones visitatae sunt, scholae modernizatae sunt. Dux Bavariae Gulielmus V omnia suscepit, quin Raitenavius cardinalis fieret. Anno 1595 Raitenavius spem in ambitum ecclesiasticum superiorem deposuit et contrareformationis studium debilitatum est. Econtra saecularia introduxit et independentiam territoriorum Imperii magis magisque sublineabat. Imperium in statum foederativum mutandum esse censuit, quod ne principes protestantici quidem volebant. Id fecit, ut pro rebus imperium totum spectantibus divitias in territorio suo augeret.

Diaetarum annis 1594 et 1595 et 1597 et 1601 convocatarum iudicia neglexit. Ipse semper consilium cepit quo quantos milites succursum mitteret: imperatoris exercitum contra Turcas in Hungaria pugnantem vix adiuvit. Cum 1597 de sale exercendo negotiandoque querelae cum Bavaris saevirent, voluntatem imperatoris rupit. Ad gaudium protestantium declaravit principem consiliis diaetarum non semper ligatum esse. Quamvis postea rursus obtemperaret, id symbolo factum est e.g. annis consecuis pro sic dicta factione Palatina.

Annis inter 1600 et 1605 imperatoris consiliarium se gerebat. Denique effectu pusillo offensus se retraxit a servitio isto. Magis magisque a principibus severioribus consuetudo cum Raitenavio vitabatur; Raitenavius ligam catholicam post diaetam anno 1608 ad irritum ductam recusavit, qui independentiam territorialem super omnia ponendam esse declaravit. Fossa inter Raitenavium et factionem severiorum liberalitate, profusione, luxuria Raitenavii porro crescebat. Palatium cum imaginibus paganis mythologicis ornari iussit et mulierem quandam burgensem Salisburgensem nomine Salome Alt quasi ductavit. Infantium anno 1611 filiae septem et filii octo adhuc in vita erant. Iesuitas Iuvavum arcessivit et commercium epistulare cum membris factionis Palatini habuit (e.g. cum Christiano I principe Anhalti-Bernburgi, calvinista, consiliario comitis palatini). Fuerunt, qui Raitenavium haereseos arguerent. Revera pamphletarum abundantiam tunc vigentem horruit et orthodoxiam catholicam in nonnullis minimis consensus caussa criticavit, sed numquam protestantismum adamavit. Ieiunia non observabat et matrimonio episcopis cedendo favebat. Resurrectionem mortuorum et effectum Dei in mundum modo singulari meditabatur. In litaniis sanctorum magnitudinem paulo minuit: sanctos non intervenirent apud Deum sed tantummodo gratias agerent. Inimici dixerunt Raitenavii in animo esse vel saecularizationem territorii.

Aliquando gratiam ducis potentissimi Bavarici Maximiliani I perdidit cum in constitutione vitiando interdictionem archiepiscoporum a Bavaria Austriave oriundorum pro throno Salisburgensi proposuisset. Paulatim adversarios multos sibi comparavit. In rixis de sale (quod pactum valde in favorem Salisburgensium scriptum erat) Raitenavius die 7 Octobris 1611 copias misit ad praeposituram Berchtesgaden occupandam. Possessor Ferdinandus archiepiscopus Coloniensis - et Maximiliani Bavarici frater - auxilium petivit itaque vi responsum est. Circa diem 20 Octobris copiae Bavaricae ante portas Tittmoning visae sunt. Raitenavius incertus fugit raedis multis paratis in montes, quo horis duodecim ante Salomen Alt praemiserat. In Carinthia haud procul a Gmünd in Valle Lieser captus est. In carcerem castelli Hohenwerfen et postea castelli Hohensalzburg proiectus die 8 Martii 1612 dimissionem suam proclamavit. Tamen arcem ubi captivus erat linquere non permissum est. Mausoleum eius in sepulcreto amoeno ad Sanctum Sebastianum stat.

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Astrid Ducke; Thomas Habersatter (ed.): Wolf Dietrich von Raitenau. Auf den Spuren des Fürsterzbischofs im DomQuartier Salzburg. Salisburgi 2017.
  • Gerhard Ammerer, Ingonda Hannesschläger (ed.): Strategien der Macht. Hof und Residenz in Salzburg um 1600 – Architektur, Repräsentation und Verwaltung unter Fürsterzbischof Wolf Dietrich von Raitenau 1587 bis 1611/12. Salisburgi 2011.
  • Christoph Brandhuber, Oliver Ruggenthaler OFM: Das Weltbild eines Kirchenfürsten im Spiegel des Bildprogramms der „Dietrichsruh“ – Wolf Dietrichs verlorenes Paradies. In: Roswitha Juffinger (ed.): Zentrum der Macht. Die Kunstsammlungen der Salzburger Fürsterzbischöfe: Gemälde / Graphik / Kunstgewerbe. Salisburgi 2011, p. 394–509.

Nexus externi recensere