Vladimirus Steklov
Vladimirus Andreae filius Steklov (Russice Владимир Андреевич Стеклов, tr. Vladimir Andreevič Steklov; natus die 28 Decembris 1863 secundum Calendarium Iulianum vel die 9 Ianuarii 1864 secundum Gregorianum Novogardiae Inferiori, mortuus die 30 Maii 1926 Gasprae in Crimaea) erat mathematicus et mechanicus Russicus, socius Academiae Scientiarum Petropolitanae (dein Russicae et URSS).
Obitus: 30 Maii 1926; Gaspra
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Memoria
Alumnus Universitatis Charcoviensis, Vladimirus Steklov annis 1889–1906 ibi favebat operi (ab anno 1904 ut decanus facultatis mathematicae). Anno 1906 factus est professor cathedrae mathematicae Universitatis Petropolitanae. Anno 1910 adiunctus, et anno 1912 socius Academiae Scientiarum Petropolitanae (dein Academia Scientiarum Russica, postquam Academia Scientiarum URSS factae) electus est, cuius praesidis vicarius ab anno 1919 erat. Praeterea, Steklov fuit conditor et director primus Instituti Physico-Mathematici Academiae illius, quod post mortem eius in eius honorem vocatum est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Steklov spectant. |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • Большая российская энциклопедия • |
Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes! |