Vladimirus Vladimiri filius Majakovskij (Russice Владимир Владимирович Маяковский, Vladimir Vladimirovič Majakovskij; natus 7 Iulii[1] 1893 in oppido Bagdati Georgiae, tunc ad Imperium Russicum pertinenti, mortem sibi conscivit 14 Aprilis 1930 Moscuae) fuit poeta Russicus et Sovieticus, qui etiam ad dramaturgiam, cinematographiam et artem picturae se applicavit.

Wikidata Vladimirus Majakovskij
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Majakovskij: imago
Vladimirus Majakovskij: imago
Vladimirus Majakovskij: subscriptio
Vladimirus Majakovskij: subscriptio
Nativitas: 19 Iulii 1893; Baghdati
Obitus: 14 Aprilis 1930; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Nomen nativum: Влади́мир Влади́мирович Маяко́вский

Familia

Coniunx: no value
Proles: Helen Patricia Thompson

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Vita et opera

recensere

Vladimirus Majakovskij natus est anno 1893 in vico Bagdadi gubernii Cytaeani Imperii Russici, qui nunc est urbs Bagdati Georgiae (ut ipse dixit, inter culturas tres: in Caucaso patre Cosaco matreque Ucraina natus et Georgianam ut linguam primam habens[2]). Pater eius, originem suam e Cosacis Zaporoviensibus ducens, silvarum custos munere fuit.[3] Majakovskij anno 1902 studia sua in gymnasio Cytaeano incepit, sed post mortem patris, anno 1906, cum familia sua Moscuam migravit, ubi in gymnasio studens cum studentibus bolsevicis communicabat. Anno 1908 socius factionis bolsevicorum factus (et e gymnasio exclusus), in actiones revolutionariis participavit, idcirco ter arrestationibus affectus. Anno 1909 incarceratus, in carcere versus facere incepit. Initio anni 1910 liberatus, "artem socialisticam facere" voluit, et anno 1911 in schola picturae, sculpturae et architecturae Moscuensi studere incepit. Anno 1912 autem opera poetica cum futurismo connecta primo creavit, eodem anno versus suos primo in lucem edidit. Mores inquilinorum mediae classis reprehendebat, linguam "novam poeticam democraticam" creare tentabat. Cum bellum mundanum primum incepit, poeta illud in versibus suis damnavit. Ut miles voluntarius non acceptus (actionum suarum priscarum politicarum causa), annis ab 1915 ad 1917 autem Petropoli munus militare funxit (protectionis Maximi Gor'kij gratia). Postquam Res novae Octobres anno 1917 acciderunt, Majakovskij eas maxime laudans ad propagandam bolsevisticam operibus suis poeticis et graphicis contribuit, dein etiam ad praeconium mercatorium Sovieticum se applicavit. Anno 1924 poema panegyricum suum de Vladimiro Lenin publicavit. "Revolutionem mundialem" et "revolutionem spiritus" propagabat. Certationem contra religionem in Unione Sovietica sustinuit. Se "scriptorem proletaricum" esse putans, a criticis Sovieticis nonnullis tamen solum ut "socius itineris" aestimabatur et vituperabatur. Problematibus cum certatione sua litteraria atque vita privata connectis affectus, Majakovskij sibi mortem conscivit anno 1930. Post mortem suam poeta in Unione Sovietica maxime laudatus factus est.

Opera nonnulla

recensere
  • Nebula in bracis (Облако в штанах, 1914-1915).
  • Tibia dorsalis (Флейта-позвоночник, 1915).
  • Homo (Человек, 1916-1917).
  • De isto (Про это, 1923).
  • Vladimirus Eliae filius Lenin (Владимир Ильич Ленин, 1924).
  • Proletarius volitans (Летающий пролетарий, 1925).
  • Bene! (Хорошо!, 1927).
  • Plena voce (Во весь голос, 1930).

Comoediae

recensere
  • Cimex (Клоп, 1928).
  • Termae (Баня, 1929).

Versio Latina

recensere

Epigramma Majakovskii notissimum Dionysius Keyer Petropolitanus sic Latine reddidit:

   Poma vel Hesperidum turdis epulatus obesis
      mande: suprema dies iam tibi, dives, adest[4].

  1. Calendario Iuliano, scilicet 19 Iulii Gregoriano.
  2. "Geboren 1894 in Kaukasus. Vater war Kosak, Mutter Ukrainerin. Erste Sprache — Georgisch. Zwischen drei Kulturen, sozusagen." (Prager Presse, 22 Aprili 1927)
  3. Biographia Vladimiri Majakovskij
  4. Aristeas = Аристей. Вестник классической филологии и древней истории, XV (2017), p. 18.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Majakovskij spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art