Viva Camena

collectio poeseos Latinae saeculi XX medii, quam Iosephus Eberle collegit et anno 1961 edidit

Viva Camena est collectio poeseos Latinae saeculi XX medii, quam Iosephus Eberle collegit et anno 1961 edidit. Commentarius De litteris Latinis recentioribus Linae et Iosephi IJsewijn-Jacobs collectioni accedit.

Annotatio editoris

recensere

50 poetae viventes e 17 nationibus hoc libro Camenae serviunt. Argumenta carminum tam varia sunt quam vita ipsa: omnia, a rebus mythologicis usque ad harpasti ludum, a prudentia Horatiana usque ad curationem Kneippianam, a bucolicis usque ad strepitum autocinetis effectum, hic serio aut iocose, granditer aut leviter tractantur. Una autem res cunctos quamvis diversos poetas coniungit: omnes sibi conscii sunt se heredes et cultores esse idearum et virtutum, quae sub signo Latinitatis Occidentem formaverunt quaeque etiamnunc valent.

Auctorum index

recensere

Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.