Clemens Plassmann (natus Warendorp in oppido Germaniae 2 Februarii 1894; mortuus Dusseldorpii 26 Aprilis 1970) fuit iuris rerumque politicarum doctor atque argentarius Germanicus, qui socius praesidii Argentariae Germanicae meruit. Filius Iosephi Plassman astronomi (1859–1940) et pater Engelberti Plassmann bibliothecarii scientiaeque bibliothecarum periti fuit.

Wikidata Clemens Plassmann
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2 Februarii 1894; Warendorp
Obitus: 26 Aprilis 1970; Dusseldorpium
Patria: Germania

Otio versus partim Latine conscripsit nomine modo anagrammatis ficto C. Palm-Nesselmanns, quorum nonnullis in Adolfum Hitler satellitesque eius vehementer invectus est, sicut versu anno 1944 scripto

Labitur dux, dabitur lux

vel, iudices iniustos vituperans

Qui respicit deum non despicit reum.

De Plassmann

recensere
  • Engelbert Plassmann: Verzeichnis der Schriften von Clemens Plassmann (1894–1970). Recht, Wirtschaft, Familienkunde, Sprache. Schürmann & Klagges, Bauci 1972.
  • De Plassmann in Deutsche Biographie
  • Viva Camena, p. 216.
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!