Petrus Bruno
Petrus Bruno (natus Rogiani sive Vergis Gravinis in Provincia Consentina Italiae anno 1893; mortuus anno ignoto) fuit consiliaris commentariorum quibus titulus Latinitas et poeta Latinus.
Honestarum litterarum doctor apud Pontificiam Scholam a Pio IX creatus est. In consilio est commentariis moderandis, qui Latinitas inscribuntur, atque in Collegiis et Studiis Ciceronianis Incitandis et Studiis Romanis Provehendis. In Certamine Vaticano, De atomica vi ad artes honestas pacisque utilitates adhibendo eius opus altero praemio, in Certamine Capitolino opus De quibusdam huiusce Romae cauponis) magna laude ornatum est. Fuit eques torquatus Mauritianus, eques Commendator ordinis S. Gregori Magni, denique a Praeside Italicae reipublicae diplomate exornatus est, quod viris humanis litteris bene merentibus dari solet.
Bibliographia
recensere- Conatus atque adumbratio poesis, Romae, 1957.
- Palaestra Latina, 172, 1960.
- Viva Camena, 1961.
Nexus externi
recensere- De Petro Brunone in Viva Camena