Alexander Lenardus,[1] vel Alexander Lenard (Hungarice Lénárd Sándor ; natus Budapestini anno 1910; anno 1972 vitae defunctus), verbis suis:

"Hungaria me genuit. Vindobonae et Romae nutriri mihi contigit atque doceri. Medicus, poeta, scriptor, interpres vitam egi. Scriptitavi et mature et saepe: carmina sermone teutonico (ex septem typis exaratis voluminibus Vindobonae bibliopolo Krieg anthologiam composuit EX PONTO inscriptam, 1952)

  • libros de re medica sermone italico ("de modo progenie statuendo"; "de puerulis sanis et aegris" "de partu sine dolore)
  • tractatum de re medica sermone Anglico ("an potio m//////s acubus syringisque transmitti possit, necne")
  • fabellas, carmina sermone Hungarico, postremo autem libellum illum Anglicum, puerulis pergratum, "Winnie the Pooh" in Latinum converti. Hoc opusculum a viris, qui ab humanitate reperunt nomen ubivis cum gaudio acceptum nunc decies typis excussum est.

Extra moenia mundi Brasiliae incola rusticos curo, res gestas scriptis mando, summam aequo animo exspecto diem.

ALEXANDER LENARD. d. 8. a. KAL IUN. AET. S. LII.

OperaRecensere

PicturaeRecensere

Nexus interni

NotaRecensere

  1. Fons nominis in primá libri Winnie Ille Pu paginá: "in Latinum conversus auctore ALEXANDRO LENARDO."

Nexus externiRecensere