Maxus et Mauritius est liber puerilis theodisce dimetris trochaeicis scriptus a Gulielmo Busch. Lingua theodisca scriptus cum festivitate nigra hic liber primum editus est 4 Aprilis 1865.

Maxus et Mauritius.

Pueri Maxus et Mauritius mali sunt. Furta committunt, animalia crudeliter necant, malitiose a se factis vitam hominibus gravant. Cum denique pereunt, homines ab iis vexati gaudent.

Versiones LatinaeRecensere

Liber in Latinum ab Alexandro Lenardo versus est. Et aliae multae versiones Latinae factae sunt, e.g. Hugonis Henrici Paoli, Ervini Carantani Steindl[d], Gottholdi Merten. Novissima autem versio Latina a Francisco Schlosser facta esse videtur anno 1993.

BibliographiaRecensere

  • Gulielmus Busch; Franz Schlosser, interpr., Maxus et Mauritius. Stutgardiae: Reclam, 1993 (= RUB 8843)

Nexus interni

Nexus externiRecensere