Presbyter Iosephus Cochez, erat poeta latinus natione Belga. Fuit etiam philologus, et professor in Universitate Catholica Lovaniensi.

Natus est in vico Evaarde in Flandria Orientali die 28 Martii 1884 et mortuus est die 27 Iulii 1956.

Condidit commentarios periodicos philologiae classicae deditos quibus titulus: Philologische studien.

Cum eius severae occupationes professorales ei tempus succisivum et otium permittebant sese Musis Latinis libenter dabat et cor suum mysticum strophis sapphicis exprimere solebat.

Scripta erudita

recensere
  • 1914: L'esthétique de Plotin.
  • 1923: Marci Tulli Ciceronis oratio pro Sulla.

Opera poetica

recensere

Eius carmina variis in commentariis sparguntur.

In archio Katholieke Universiteit Leuven nonnulla carmina eius manu scripta servantur.

Inter carmina edita, ecce nonnulla:

  • 1928: "Bibliothecae Lovaniensi reparatae", in Viva Camena, latina huius aetatis carmina, cum commentariolo Iosephi et Linae Ijsewijn-Jacobs "de litteris latinis recentioribus", Turici et Stuttgardiae, 1961, p.39.
  • "Universitas Lovaniensis Ioanni Cardinali Mercati", in Viva Camena, latina huius aetatis carmina, cum commentariolo Iosephi et Linae Ijsewijn-Jacobs "de litteris latinis recentioribus", Turici et Stuttgardiae, 1961, pp. 39-40.

Bibliographica

recensere
  • Eugène De Seyn, Dictionnaire...., sub verbo.
  • Viva Camena, 1961, pp.39-40, 203-204.