Vitis vinifera

species plantarum

Vitis vinifera (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum) est species plantarum florentium cuius uvae esculentae ad vini confectionem adhibentur. Est fons partialis hybridae naturalis Vitis × labruscana.

Vitis vinifera uvas ferens

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Vitales 
Familia : Vitaceae 
Genus : Vitis 
Species : V. vinifera 
Vitis vinifera 
L.  
Vide etiam paginam discretivam: Vinea (discretiva).

Historia culturae

recensere

Genus Vitis tam in America septentrionali quam in Eurasia viget in climatibus praecipue temperatis sed calidioribus. Species circiter sexaginta recognoscuntur quarum una tantum, omnium utilissima, litoribus Mediterranei indigena est. Vites enim spontaneae quae trans Europam meridianam, in Asia occidentali et in pagis sparsis sub montibus Himalaya, sed praesertim in regione Caucasica crescunt olimque ad speciem separatam nomine V. sylvestris C.C. Gmelin attributae sunt, hodie in V. vinifera subsp. sylvestris (C.C. Gmelin) Berger comprehenduntur. Uvas ferunt crebras, parvas, acidas, esculentas et ad vinum conficiendum idoneas, granis globosis sed forma variis.

Unde homines per multa millennia uvas collegerunt et in Georgia iam millennio VI a.C.n. vinum conficiebant: amphorae enim ita usitatae iuxta Šulaveri repertae sunt. In Palaestina a millennio IV a.C.n. exeunte vites propagabantur, quas agricultores primi pro certo aliunde reppererant: ea enim regione propter ariditatem haec species haud sponte floret. Mox viticultura in multis regionibus adhibita est, videlicet Syria boreali, Turcia meridiana, Georgia, Armenia, Irania boreali (e.g. ad Gūdīn Tipih) et media Asia, Cypro, Creta aliisque insulis Graecis, Thracia.

Iam millennio II a.C.n. ineunte viticultura in regionibus aridioribus incepta erat, in Mesopotamia inferiori et Aegypto, in Irania orientali et Pakistania. Cultura vitum et confectio vinorum ad regiones longinquiores multo tardius pervenerunt, ad Africam borealem Europamque occidentalem a Phoenicibus, Graecis et Romanis medio millennio I a.C.n. introductae, ad Sericam ab exploratore Zhang Qian saeculo II a.C.n. exeunte, ad Mexicum anno fere 1522 iussu Ferdinandi Cortés (et inde in Americam fere totam), ad Africam australem anno circiter 1650 curá Ioannis de Riesbeeck Batavo, ad Australiam et Novam Zelandiam a colonis Britannis.

Bibliographia

recensere
Fontes antiquiores
Botanica et archaeobotanica
Encyclopaediae et enumerationes
  • "Grape" in Alan Davidson; Tom Jaine, ed., The Oxford Companion to Food (2a ed. Oxonii: Oxford University Press, 2006)
  • Stephen Facciola, Cornucopia: a source book of edible plants (Vista: Kampong Publications, 1990) pp. 216-217, 339-349, 470
De cultura

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad vitem viniferam spectant.
  Vide "Vitis vinifera" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database