Vitae Sophistarum (Philostratus)

Vitæ Sophistarum (Βίοι σοϕιστῶν Graece antique) est collectio biographiarum a Lucio Flavio Philostrato Atheniensi scripta, quæ in libris duo collegit vitas antiquorum et novorum sophistarum.

Historia operis

recensere

Dicitur Philostratum animo concipisse opus scribere de sophistis Antiochia, cum locutus esset in templo Apollini Daphneo dicato cum condiscipulo suo Gordiano, futuro imperatori. Philosophus dicavit Vitas Sophistorum ipsi proconsule, quare opus possit scriptam esse ante 237, cum is Africæ proconsul fuit. Enim, postero anno exercitus idem imperatorem elegit.[1][2]

Structura et argomentum

recensere

Opus videtur collectio notitiarum de philosophis plusquam sophistarum artis historia, et consta ex tribus partibus longitudine dissimilibus. In primo libro inveniuntur homines, qui ob culturam suam verborum iuncturam meruerunt sese sophistas putari (Eudoxus Cnidius, Carneades, Dio Chrysostomus et alii); deinde secunda pars tractat seniores sophistas, a Gorgia Protagoraque usque ad Isocratem Aeschinemque; tertius liber, longissimus ex tribus, agit iuniores sophistas. Incipit de Niceta Smyrnaeo, qui floruit sub Neronem Vespasianumque, loquendo, postea sequuntur maiores secundæ sophistarum artis, exempli gratia Herodes Atticus, usque ad Aspasius, qui egit Alexandro Severo regnante.[2]

Nexus interni

recensere