Vita Homeri quam eruditi interdum appellant Pseudo-Herodotus differt ab aliis biographiis Homeri eo quod in primis lineis se praetendit ab Herodoto, patre historiae, scriptum:

Herodotus Halicarnassensis hanc historiam scripsit de origine, educatione, vita Homeri et voluit librum suum plenissimum fidelissimumque facere.
Vita Homeri pseudoherodotiana 1

Re vera liber scriptus est saeculis III aut IV p.C.n., e quo tempore veniunt alia pseudepigrapha, ut Epistulae Alciphronis, et alia opera pseudohistorica aut mythistorica, ut Historia Augusta;[1] huius generis est et Vita Homeri. Scriptor anonymus vitam poetae repletur personis locisque iam praeclaris in legendis antiquioribus de eo (Argos, Cyme Aeolidos, Smyrna, Ithaca, Colophon, Chios, Samos, Ios, Athenae). Praetendit Homerum fuisse filium non legitimum Cretheidos Argivi et mulieris Cymaeae origine; Smyrnae natum esse; nomen habuisse Melesigenem; cum paedagogo suo ad Ithacam navigavisse et ibi apud quemdam Mentorem habitavisse (e quo nomen Mentoris, amici Telemachi in Odyssea, elegisset). Homerum iam oculorum morbo affectum, ab Ithaca regressum Colophone caecum fieri; ibi, ut victum quaereret, cantare incepisse.

Magistrum scholae Thestoridem Phocaeensem praebuisse victum habitationemque pro concessione poematum Homeri scribendorum; illo tempore igitur poetam Iliadem Odysseamque cantavisse et Thestoridem ea carmina scripsisse. Thestoridem postea insulam Chium habitavisse et ibi carmina Homeri ut sua cantitavisse; sed Homerum ipsum secutum esse et ibi, ut magistrum scholae Chiensium, carmina puerilia docuisse ut Batrachomyomachiam. Iam senectute oppressum Homerum insulam Samum habitavisse; iter ad Athenas tentavisse, sed in insula Io mortuum esse.

Scriptor monstrat poetam natum esse anno 168o post bellum Troianum, anno 622o ante bellum a Xerxe in Graeciam gestum (480 a.C.n.; igitur nativitatem Homeri ad annum 1102 a.C.n. reportat). Sed notandum est Herodotum ipsum docuisse, in Historiis suis, Homerum vixisse "400 annos ante tempora nostra" (id est, circa 850 a.C.n.).

In hac vita sola praetenditur scriptura cognita esse coaevalibus Homeri carminaque illius epica a cantatione poetae ipsius scripta.[2]

  1. Lefkowitz 1981, p. 20.
  2. Dalby 2006, p. 29.

Bibliographia

recensere