Vis debilis
Vis debilis vel interactio debilis[1][2] quaedam vis appellari potest qua fermiones inter se commutantur. Bosones W et Z talem vim mediant. Cum hi mediatores massa quieta(en) non careant, campus virium debilium constrictior est quam virium electromagneticarum, cuius mediator, photon, massa quieta omnino caret. Vis debilis inter particulas subatomicas est causa radioactivitatis materiei. Vis debilis et fissioni nucleari et fusioni nucleari interest.
Vis debilis, una cum vi gravitatis, vi forti, et vi electromagnetica, inter naturae quattuor interactiones fundamentales(en)[2] numeratur. Haec vis appellatur debilis quia sub condicionibus ordinariis debilior quam vis fortis et vis electromagnetica patescit; sub autem regimine altae energiae omnes hae vires eandem magnitudinem ostendunt.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Anglice weak force et weak interaction; Italice interazione debole.
- ↑ 2.0 2.1 De Latinitate confer “interactionem” apud Deraedt, Franciscam, et Licoppe, Gaium (2002). Calepinus Novus. Vocabularium linguae Latinae hodiernum. Latino–Francogallicum. Bruxellis: Fundatio Melissa et Museum Domūs Erasmianae. p. 59. ISBN 9782872900183 [PDF].
Bibliographia
recensereGeneralis
recensere- R. Oerter (2006). The Theory of Almost Everything: The Standard Model, the Unsung Triumph of Modern Physics. Plume. ISBN 9780132366786.
- B. A. Schumm (2004). Deep Down Things: The Breathtaking Beauty of Particle Physics. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-7971-X
Specialis
recensere- D. A. Bromley (2000). Gauge Theory of Weak Interactions. Springer. ISBN 3-540-67672-4.
- G. D. Coughlan, J. E. Dodd, B. M. Gripaios (2006). The Ideas of Particle Physics: An Introduction for Scientists (tertia ed.). Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0521677752.
- W. N. Cottingham; D. A. Greenwood (1986, 2001). An introduction to nuclear physics (secunda ed.). Cambridge University Press. p. 30. ISBN 9780521657334.
- D. J. Griffiths (1987). Introduction to Elementary Particles. John Wiley & Sons. ISBN 0-471-60386-4.
- G. L. Kane (1987). Modern Elementary Particle Physics. Perseus Books. ISBN 0-201-11749-5.
- D. H. Perkins (2000). Introduction to High Energy Physics. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-62196-8.