Virgilius Salisburgensis
Virgilius Salisburgensis[1] (natus circa annum 700 in Hibernia; mortuus die 27 Novembris 784 in Salisburgo) fuit polyhistor Medii aevi ineuntis, sanctus episcopus Dioecesis Salisburgensis et abbas Archiabbatiae Sancti Petri Salisburgensis.
Obitus: 27 Novembris 784; Salisburgum
Memoria
Origo
recensereVirgilius nobili genere Hibernico ortus in monasterio Ionae insulae eruditus est. An Aghaboe monasterium intraverit aut isdem ac abbas Feirgil eiusdem monasterii fuerit, disputatur[2].
Duobus cum sociis anno 743 missionarius ad Pippinum, maiorem domus Francicum, profectus est, qui eum anno 745 ad Odilonem, ducem Bavariae, misit.
Virgilius episcopus
recensereCum Salisburgum advenisset, primo munere episcopali fungi nequivit, quod nondum episcopus consecratus erat. Inde socius eius Hibernicus, Dobdagrecus episcopus, dioecesim per duos annos administravit. Postquam Virgilius die 15 Iunii 749 (vel 755) episcopus et eodem anno abbas monasterii Sancti Petri Salisburgensis factus est, Dobdagrecus abbas Chiemseensis monasterii institutus est.[3]
Cum Bonifatio controversias habuit: Primo, utrum formula baptismatis a sacerdote paulum erudito mendose dicta ("“In nomine patris at filia et spiritus sanctii”) valeret an non. Bonifatius, ut ita baptizatos iterum baptizaret, postulavit, quod negavit. Maioris momenti erat doctrina de antipodibus, quam Virgilius docuit, Bonifatius autem haeresim habuit. Post mortem papae, qui litem decernere debuit, quaestiones mox in oblivionem adducti sunt.
Ante annum 767 Virgil Modestum et Libellum in regiones hodiernae Carinthiae ad Carantanos evangelizandos misit, quo etiam dioecesis Salisburgensis maior facta est. Salisburgi primam ecclesiam cathedralem aedificavit. Quam die 24 Septembris 774 (vel 784) Sancto Ruperto, cuius reliquias Salisburgum transferri iusserat, dedicavit. Fere quadraginta annos munere episcopali functus Virgilius die 27 Novembris anno 784 Salisburgi mortuus est, ubi in ecclesia cathedrali sepultus est.
Die 18 Iunii 1233 canonizatus est.
Polyhistor
recensereVirgilius imprimis studiis theologiae, philosophiae, historiae, astronomiae et mathematicae excellebat. Ob scientiam geographicam cognomine geometri ornatus est.
Salisburgum Virgilio primam post Imperium Romanum oppressum apicem culturalem debuit. Virgilius artibus fovit, Notissimum Librum Confraternitatum Sancti Petri et vitam Sancti Corbiniani fieri iussit. Virgilius plures libros scripsit, inter quos Libellum Virgilii et quantum coniectare licet primam versionem Vitae Ruperti.
Notae
recensere- ↑ CERL Thesaurus
- ↑ Telling the Virgil Story. - Contra: Paul Grosjean, Virgile de Salzburg en Irlande (Anal. Bollandiana 78, 1960), S. 92— 12
- ↑ Joachim Jahn: Ducatus Baiuvariorum: Das bairische Herzogtum der Agilolfinger, p. 143. (= Monographien zur Geschichte des Mittelalters). Hiersemann, Stuttgardiae 1991. ISBN 3-7772-9108-0.
Bibliographia
recensere- Heinrich Dopsch, Roswitha Juffinger (ed.): Virgil von Salzburg, Missionar und Gelehrter. Beiträge des Internationalen Symposiums vom 21.–24. September 1984 in der Salzburger Residenz. Salzburger Landesregierung, Salisburgi 1985.
- Heinz Dopsch: Virgil(ius) von Salzburg. In: Bruno Steimer (ed.): Lexikon der Heiligen und der Heiligenverehrung. 3. Personenteil: R–Z. Herder, Friburgi Brisgoviae 2003, ISBN 3-451-28193-7.
- Franz Pagitz: Virgil als Bauherr der Salzburger Dome. In: Mitteilungen der Gesellschaft für Salzburger Landeskunde. 109, 1969, p. 15–40.
- Wolfgang Winhard: VIRGIL(IUS) von Salzburg. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 12, Bautz, Herzberg 1997, ISBN 3-88309-068-9, col. 1441–1442.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Virgilium Saliburgensem spectant. |
- Telling the Virgil Story (Anglice; accurate ac copiose cum bibliographia; ex: D. J. McKenna: VIRGIL Saint and Scholar, Scientist and Bishop, A biography of the Irish Bishop of Salzburg who taught about life on the other side of the world in the Eighth Century, © Copyright 2009 by Donald J. McKenna).