Sanctus Rupertus Salisburgensis[1] (natus circa annum 650 Wormatiae, mortuus ibidem die 27 Martii 718) ex vetusta familia Merovingiensi ortus theologus Germanus et episcopus primus Iuvavensis fuit. Veneratio huius illustrissimi viri praesertim in Austria et in Bavaria fit.

Imago sancti in muro Ecclesiae Sancti Ruperti ad Hohenrain apud Graecium

Secundum notas biographicas[2] excellebat simplicitate, prudentia, timore Dei. Eum veritatem, opiniones claras, actiones promptas, sinceritatem, consilia bene capta dilexisse ferunt. In episcopatu eius Wormatiensi pietas ita nota fuit, ut multi undique ex industria spiritali illuc venerunt. Fama eius etiam ad ducem Bavarum Theodonem II allata est, qui Ruperto statim missiones speciales in Bavaria adimplendas commendaret. Namque ibi christianitas neque radices firmas habuit neque longius haeresis Ariana ferri potuit. Terra itineribus cognita Rupertus annuit et anno 696 Ratisbonae sollemniter a Theodone ipso receptus est. Regio missionis extensa est a fluvio Danubio usque ad limites Pannoniae inferioris. Etiam Lauriacum petivit (propter missionem apud Avaros) et lacum Wallersee (in provincia Salisburgi), ubi fanum in honorem Sancti Petri erectum est. Id initio oppidi hodierni Seekirchen fuit. Postea privilegium Ruperto datum est, ut urbem Romanam caducam Iuvavi visitaret et renovaret.

Iuvavi attamen centrum commerciale haud negligendum fuit, ut Theodo dux et monachium et episcopatum ibi instituenda esse censeret. Rupertus ad pedes montis Mönchsberg, ubi Sanctus Maximianus discipulus sancti Severini Noricensis olim anno 476 martyrium perpessus erat, et Ecclesiam Sancti Petri et monasterium Benedictinorum condidit. In meridie urbis apud Monticulum nonnarum (Nonnberg), ubi fortificationes Romanae erant, monialium domus sub moderatione Erentrudis, filiae fratris, instituta est. Monasteria ambo usque hodie exstant (cf. Archiabbatia Sancti Petri Salisburgensis). Tum Rupertus omnino sese immergebat in missionem atque conversionem animarum. Alias abbatias fundavit ad Maxglan et ad Altötting (in Bavaria Superiore). Construendam curavit et Cellam Sancti Maximiliani ad Bischofshofen (propter missionem apud gentes Slavicas). Cum in Rhenania mortuus esset, Virgilius episcopus secundus ossa Iuvavum transferri iussit, ubi in ecclesia cathedrali sepulta sunt. Anno 1628, quando nova cathedralis ecclesia consecrata est, iussu archiepiscopi Paridis Comitis de Lodron ossa sub altare privilegiatum recondita sunt. Reliquiae nonnullae etiam in Ecclesia Sancti Petri Salisburgensi sunt.

Artes et veneratio

recensere

In multis monumentis Christianis Rupertus cum salino monstratur, quippe qui salinas Salisburgenses maxime fovisset. Quod genus in multis nummis Salisburgensibus et Carinthiacis invenitur velut baptizatio ducis Theodonis. Sed ista baptizatio sine ullo fundamento historico omnino ficta est. Rupertus primus episcopus abbas fuit, quo facto traditionem Hibernicam imitaretur. Unio talis Ratisbonae et Frisingae quoque exstabat. Traditio haec usque annum 987 retinebatur, quando archiepiscopus Fredericus I Chiemensis dignitates separavit. Veneratur Rupertus die 27 Martii sive die 24 Septembris (in diversis dioecesibus). Nomen eius etymologice significat hominem splendidum.

  1. Nomen Latinum e.g. in elencho sanctorum Batavico
  2. cf. Mon. Germ. Script., XI, 1-15

Externi nexus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Rupertum spectant.