Vincentius Veresaev
Vincentius Vincentii filius Veresaev (Russice Викентий Викентьевич Вересаев, tr. Vikentij Vikent'evič Veresaev), vero nomine Smidowicz (Russice Смидович, tr. Smidovič; natus Tulae die 16 Ianuarii 1867, mortuus Moscuae die 3 Iunii 1945) fuit scriptor Russicus et Sovieticus.
Obitus: 3 Iunii 1945; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Nomen nativum: Викентий Викентьевич Смидович
Familia
Memoria
Vita et opera
recensereVincentius Smidowicz anno 1885 versus suos, et anno 1887 narrationem primo in lucem edidit, pseudonymum 'Veresaev' autem anno 1892 accepit. Studia sua in facultate historico-philologica Universitatis Petropolitanae anno 1888, et in facultate medica Universitatis Dorpatensis anno 1894 complevit, dein nonnullos annos ut medicus laboravit. Illo tempore narrationes certas, ubi descripsit opiniones quaesitionesque hominum temporis illius Russicorum educatorum, ad opera intellectualia se applicantium. Factus est notus cum anno 1901 Notas medici («Записки врача») suas biographicas in lucem edidit, ubi attitudinem negativam ad experimenta in hominibus expressit. Postquam in Bello Russo-Iaponico annorum 1904–1905 ut medicus militaris participavit, Narrationes de bello («Рассказы о войне», anno 1906) et scripta In bello («На войне», annis 1907–1908) creavit. Opus eius Vita viva («Живая жизнь») est analysis creaturae Theodori Dostoevskij et Leonis Tolstoj (pars prima, anno 1910) et phylosophiae Friderici Nietzsche (pars secunda, anno 1915). Inter annos 1920 et 1940 mythistorias duas, memoria sua atque libros de Alexandro Puškin et Nicolao Gogol creavit, omne corpus Homericum, scililcet Iliadem, Odysseam et hymnos hexametris necnon Opera et dies Hesiodi nonnullaque alia poemata Graeca antiqua Russice vertit. Praemiis Puškiniano (anno 1919) et Staliniano (anno 1943) ornatus est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Vincentium Veresaev spectant. |
Lexica biographica: • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |