Demarchus
(Redirectum de Urbis magister)
Demarchus (-i, m., (Graece: δήμαρχος, ad litteram "archon demi" valens) multis in civitatibus magistratus maximi gradus est in communali sive municipali gubernatione aut in buleuterio oppidi vel magnae urbis.
Variis temporibus ac locis nomen officiumque demarchi inter se differunt.
Nomina Latina
recensere- Verbum demarchus, quod est verbum Graecum, ab antiquitate usque ad hunc diem in Graecia in usu est.
- Romae antiquis temporibus praefectus urbis (Gen.) sive praefectus urbi (Dat.) quasi magister civium fuit.
Si plus cognoscere vis, vide etiam Praefectus urbi Romae.
- Etiam tribunum plebis demarchum dicere solebant.[1]
- Medio Aevo is, qui demarchi munere functus est, pluribus verbis denotatum est: magister civium, magister burgensium, burgimagister, capitaneus.[2]
- Hodie urbes nonnullae non magistrum civium, sed magistrum civium superiorem habent.
- Titulus medioaevalis maior administratorem vel vicarium regis significavit. Notissimus est maior domus in regno Franciae. Quod autem verbum pro demarcho adhibitum est, demum temporibus recentioribus in civitatibus linguae Anglicae ("mayor") ac Francogallicae ("maire") accidit.
- In Italia medioaevali demiarchi saepe potestates (Italice: Podestà) aut rectores (Italice: rettori) vocati sunt (vide it:Podestà).
- In Hispania et in aliquibus Hispanophonis civitatibus, demarchus alcaldis[3] sive alcaldus[4] (Hispanice: alcalde) nuncupatur.
Sedes
recensereSedes gubernationis conciliabulum appellatur.
Notae
recensere