Typologia (Graece τύπος „imago, exemplum“) est terminus technicus theologiae Christianae genus interpretationis biblicae significans, quo persona aut res gestae Veteris Testamenti (raro mythologiae antiquae) exemplum (typus) personae aut rerum gestarum Novi Testamenti (antitypus) explanantur. Hoc modo demonstretur id, quod in Vetere Testamento annuntiatum sit, in Novo Testamento compleri.

Ascensio Domini ex Speculo Humanae Salvationis, circa annum 1430, vide infra.
Scala Iacob ex Speculo Humanae Salvationis circa annum 1430, Ascensionem supra demonstratam praefigurans.

Quando quo consilio typologia in usu fuerit recensere

Methodo exegetica typologiae multi imprimis tempore ecclesiae antiquae (sed etiam medio aevo) ad vetus testamentum explanandum usi sunt, ut demonstrarent Iesum vere illum esse, quem prophetae Messiam sive Christum annuntiaverant. Typologia sita est in persuasione historiam a Deo administrari et in finem ab eo propositum gubernari; Christo nato res in meliorem statum versas, tempus non lapsum, sed completum esse. Hac persuasione quidam eventus ante acti quasi prophetiae temporis futuri intellegi potuerunt. Iam in evangeliis res veteris ac novi testamenti iuxta compositae sunt, ut puta in Mt 20,40: Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus, quasi veritatem promissionis probantes. Christianis Bibliam sic interpretantibus vetus testamentum plenum exemplis vel signis fuit, quae ad Iesum Christum reicierent.

Usu typologiae Iudaeis atque Iudaeis Christianis et arta veteris cum novo testamento coniunctio et principatus novi demonstrari, loci obscuri exponi potuerunt. Praeterea narrationes ac imagines ex vetere testamento sumptae, propterea quod ex religione Iudaica erant, a Christianis persecutionibus saepe expositis minore periculo adhibebantur. Itaque primae Christianorum imagines (ut puta in catacumbis) praeter symbola etiam res veteris testamenti pictas monstrant, quae typologice legebantur.

Exempla recensere

  • Evangelium secundum Matthaeum saepe res Christianas de rebus Veteris Testamenti approbat, ut puta in sermone montano, qui dicitur: Iesus videns turbas, ascendit in montem ad populum docendum (Mt 5,1-2). Hic mons alium illum montem Veteris Testamenti (montem Sinai sive Horeb) commemorat, ubi Moyses, ut in Ex 19 sive Dtn 26 narratur, a Deo Pentateuchum cum decalogo accepit. Ita Iesus ut alter Moyses duodecim discipulis, qui duodecim tribus Israel repraesentant, totique populo verba Dei annuntiat. - Prophetia Zachariae exspectat regem futurum et salvatorem pauperem esse, sedentem super asinum et super pullum filium asinae (Zach 9,9), evangelium secundum Matthaeum Christum in asina sedentem Hierosolyma intrantem fecit, adiungens Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per prophetam (Mt 21,4-5).
  • Paulus Tarsensis Adam cum Christo comparat. In Ro 5,14 Paulus Adam figuram futuri (sc. Christi) (Ἀδὰμ ὅς ἐστιν τύπος τοῦ μέλλοντος) appellat. Porro narrationes de populo Israel in deserto typologice interpretatur (1 Cor 10,1–13). Transitum Rubri maris baptismati exaequat, cibum coelestem (Manna, Ex 16) et aquam ex petra productam (Ex 17,3-7) cum eucharistia comparat. Historias veteris testamenti figurae (τύποι) esse dicit Christianis admonendis.
  • 1 Pe 3,18-21: Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu: in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens praedicavit, qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam. Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi. - Ecclesia in Arca Noe praefigurationem vidit salutis per Baptismum. Cum per illam pauci, id est octo animae, salvae factae sint per aquam, per baptismum omnes, qui baptizantur, id est qui in ritu baptismali aqua summerguntur fidem in Deum confitentes, novam in Christo vitam accipiunt.[1]
  • Ars Christiana, ut puta delineationes in libris: Biblia moralizata (Bible moralisée), Speculum humanae salvationis, Biblia pauperum, Concordantiae caritatis.
  • Lectio typologica mythologiae Graecae: Physiologus inter alia narrat leonem catulos clamore resuscitare. Leo est figura Dei, qui hominem per Spiritum Sanctum ad vitam gratiae restaurat. Simili modo de Phoenice ave loquitur, qui post mortem in flammis e cineribus resurgit Christi resurrectionem indicans.

Notae recensere

Vide etiam recensere

Bibliographia recensere

  • Ursula Brumm, Die religiöse Typologie im amerikanischen Denken: Ihre Bedeutung für die amerikanische Literatur- und Geistesgeschichte (= Studien zur amerikanischen Literatur und Geschichte. vol. 2) (Lugduni Batavorum : 1963). - Anglice (versio retractata): American Thought and Religious Typology (Novi Brunsvici NJ : 1970).
  • Stefan Felber, Typologie als Denkform biblischer Theologie. In: Herbert H. Klement, Julius Steinberg (ed.), Themenbuch zur Theologie des Alten Testaments (Vallis Vipperae: 2007), p. 35–54
  • Meik Gerhards, Simson als Bild Christi. Zum christlichen Verstehen des Alten Testaments am Beispiel einer Heldengeschichte (Jdc 13-16) (Gottingae : 2022). ISBN 978-3-8469-0379-7.
  • Leonhard Goppelt: Typos. Die typologische Deutung des Alten Testaments im Neuen (Guterslohae : 1939, iterum: Darmstadiae : 1990). ISBN 3-534-05273-0.
  • Stuart George Hall: Typologie. In: Theologische Realenzyklopädie (TRE), vol. 34, 2002, p. 208–224.
  • Bernd Mohnhaupt: Beziehungsgeflechte. Typologische Kunst des Mittelalters (Bern : 2000). ISBN 3-906765-72-5.
  • Marius Reiser: Drei Präfigurationen Jesu: Jesajas Gottesknecht, Platons Gerechter und der Gottessohn im Buch der Weisheit. In: Erbe und Auftrag (81 / 2005), p. 438–456.
  • Sabine Schrenk: Typos und Antitypos in der frühchristlichen Kunst (= Jahrbuch für Antike und Christentum. Supplementum 21) (Monasterii Germaniae : 1995). ISBN 3-402-08105-9.