Transitus Veneris e Terra visi  
7 Decembris 1631 [1]
4 Decembris 1639 [2]
6 Iunii 1761 [3]
3 Iunii 1769 [4]
9 Decembris 1874 [5]
6 Decembris 1882 [6]
8 Iunii 2004 [7]
6 Iunii 2012 [8]
11 Decembris 2117 [9]
8 Decembris 2125 [10]

Transitus Veneris appellatur eventus cosmicus quo planeta Venus, ut ater clipeus, ante discum Solis apparet e planeta Terra visus.

Transitus Veneris anno 2012 e Ragusia hora 06:11 CEST visus.

Hi transitus sunt inter rariora eventa astronomica: ei fiunt particulari cum schema 243 quoque anno repetens, cum paribus transituum octo annis separati in cyclo maiore 121,5 et 105,5 anni intercalatus.

Ultimum par transituum 8 Iunii 2004 et 6 Iunii 2012 fuit, cum proximum inter 105 annis et sex mensibus 11 Decembris 2117 erit.

Hoc tempore ea eveniunt mense Iunio vel Decembri, cum ante anno 1631 Maio vel Novembri.

Coniunctiones

recensere
 
Diagramma transitus Veneris et anguli orbitae Telluris Venerisque.

Cum Tellus et Venus in coniunctio sunt, solite non una in linea, quia orbita venerea 3,4 gradibus differit e terrestri.

Ex hoc Venus, e Terra visa, super vel subter est Solem. Ut primum utraque planetae in coniunctione sunt et in locis in quo eis planis orbitalibus se occurrunt, transitus apparit.

Historia brevis observationum

recensere

Iohannes Keplerus primus fuit praevidere transitum Venere anno 1631, sed nemo observare potuit quia sui calculi non tam accurati ut ille intelligere posset quod eventum illud in Europa invisibilis fuerit.

 
Jeremiah Horrox transitum anno 1639 observans.

Prima observatio scientifica fuit ab astronomo Anglico Jeremiah Horrox 4 Decembris 1639. Correcti Kepleri calculi, qui transitus anno 1639 non praeviderunt, ille didicit transitus in paribus fieri computavitque hora eventi anni illius. Insuper Horrox, in liber suo Venus in Sole visa, fecit bonam aestimationem amplitudinis Veneris et distantiae Terrae a Sole.

Saeculo XVIII, astronomus Russicus Mikhail Lomonosov deduxit de refractio radii solaris, contactu planetae incipiente, Venerem atmosphaeram habere.

Multae expeditiones pari transitui annis 1761 et 1769 missae fuerunt in quibus copia astronomi exploratoresque Britanniarum Regno, Austria et Francia in Siberiam, Norvegiam, Terranovam et Madagascariam ierat.

Nexus externi

recensere