Tortricidae sunt magna papilionum familia, plus quam 9400 specierum descriptarum comprehendens, solum membrum superfamiliae Tortricoideorum. Multae species sunt pestes gravis ponderis oeconomici. Nomen Olethreutidae est synonymum iunius.


Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Subordo : Glossata 
Infraordo : Heteroneura 
Zoosectio : Cossina 
Zoosubsectio : Cossina 
Superfamilia : Tortricoidea 
Familia : Tortricidae 
Latreille, 1803
   
Subdivisiones: Subfamiliae & tribus
Synonyma
Olethreutidae

Nonnullae Tortricidae quotidianae

recensere

Inter Tortricidas sunt multae pestes gravis ponderis oeconomici, inter quas:

Vide etiam Cydiam deshaisianam.

Pestis exemplaria: Cydia pomonella

recensere

Tortricidae habentur gravissima insectorum familia specierum quae malis vescuntur, quia noxa ab eis effecta est ponderis gravis et omnes plantae partes—fructum, gemmas, folia, surculos—implicat. In Novo Eboraco, plus quam septendecim Tortricidarum species ad productionum malorum spectantes pestes rite declaratae sunt.

Cydia pomonella foramina vermium (Anglice wormholes) in malis insigniter efficit. Ea, in Europa exorta, suam distributionem geographicam amplificavit, donec nunc in America Septentrionali et Australi, Africa Australi, Australia, et Nova Zelandia invenitur ubicumque mali excoluntur.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Chapman, P. F., et S. E. Link.1971. Tortricid Fauna of Apple In New York.(LEPIDOPTERA: TORTRICIDAE): Including An Account Of Apples' Occurrence In The State, Especially As A Naturalized Plant. Genavae Novi Eboraci: New York State Agricultural Experiment Station.
  • O'Toole, Christopher. 2002. Firefly Encyclopedia of Insects and Spiders. ISBN 1-55297-612-2.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tortricidas spectant.
  Vide "Tortricidas" apud Vicispecies.