Thysania agrippina[1] est magnus familiae Noctuidarum papilio, una ex duabus speciebus generis Thysaniae. Haec species in Mexico et America Media Australique endemica est, sed singulae errantes ad septentriones usque ad Texiam observatae sunt. In civitate Rio Grande do Sul? Brasiliae, ubi australes suae distributionis geographicae fines attinet, periclitata habetur.

Thysania agrippina

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Superfamilia : Noctuoidea 
Familia : Noctuidae 
Subfamilia : Catocalinae ad tempus (sed incerta) 
Genus : Thysania 
Species : T. agrippina 
Thysania agrippina 
(Cramer, 1776)  

Latitudo alarum est ad 31 cm (fortasse ad 35 cm); ergo ipse est papilio cui est maxima latitudo alarum; speciei autem Attaco atladi est maior area alarum.

Fetus huius speciei non iam observatur. Quia investigationes monstrant speciem sororiam Thysaniam zenobiam plantas generum Cassiae et Sennae edere, larvae huius papilionis ligneis familiae Fabacearum (subfamiliae Caesalpinioidearum) plantis probabiliter vesci petunt. Larva quam Maria Sibylla Meriana (1647–1717) ut Thysania agrippina depinxit est una ex Sphingidis, fortasse Pachylia syces vel Pseudosphinx tetrio.

Pinacotheca

recensere

Nexus interni

Ascalapha odorata

  1. Eae sunt permulta nomina vulgaria, inter quae: Anglice birdwing moth, ghost moth, great gray witch, great owlet moth, white witch ; Hispanice mariposa de alas de pájaro, diablo blanco, mariposa fantasma, bruja gran gris.

Nexus externi

recensere
 
Insecta

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!