AustralianWhiteIbis gobeirne.jpg

Classis : Aves 
Ordo : Ciconiiformes 
Familia : Threskiornithidae 
Subfamilia : Threskiornithinae 
Genus : Threskiornis 
   

Threskiornis est genus Threskiornithidarum subfamiliae Threskiornithinarum. Endemici sunt in calidioribus Mundi Veteris regionibus in Asia meridiana, Australasia, et Africa sub-Saharana. Fetura fit in coloniis, ubi nidos ramulorum in arboribus fruticibusve faciunt, ac duo, tria, vel quattuor ova ponunt. Inveniuntur in locis uliginosis paludinosis, ubi piscibus, ranis, crustaceis, insectisque vescuntur.

DescriptioRecensere

Threskiornithes adulti plerumque sunt 75 cm longi, plumis albis, capite calvo, colloque et cruribus nigris. Rostrum est crassum et decurvatum. Sexus sunt similes, sed iunioribus sunt colla albiora et pluma obscurior. Threskiornis spinicollis ab aliis speciebus variat ob partes superiores obscuras, et in Carphibide (Jameson, 1835), genere distincto, nomine Carphibide spinicolli aliquando ponitur. Multi Australiani Threskiornithes gallos vasorum[1] appellant quia vexatores videntur.

SpeciesRecensere

NotaeRecensere

  1. Anglice "bin chickens."

BibliographiaRecensere

  • Lowe, Kim W., et, Geraldine C. Richards. 1991. Morphological variation in the Sacred Ibis Threskiornis aethiopicus superspecies complex. Emu 91(1): 41–45. doi:10.1071/MU9910041.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Threskiornithem spectant.