Thesaurus (architectura)

Thesaurus (Graece: θησαυρός) in Graecia antiqua erat aedificium ubi divitiae asservatae sunt. Verbum imprimis ad parva aedificia denotanda adhibitum est, in quibus dona dis data reposita erant.

Thesauri in sanctuariis sitiRecensere

Thesauri in magnis sanctuariis Graecis sive a regibus sive a civitatibus exstructi sunt. Thesauri Delphorum Olympiaeque inter saecula septimum et quintum a.C.n. aedificati sunt. Sanctuario Olympico erant tredecim thesauri, unum ex iis a tyranno Gelaensi, alterum a Maegaris conditum.[1] Etiam sanctuarium Delphicum plures thesauros comprehendit: thesaurum Corinthiorum, Siphniorum, Athenarum, Thebarum, Thessalicorum, Cyrenarum.

NotaeRecensere

  1. Daremberg et Saglio, DAGR, vox Thesaurus, tomus V, p. 222.

BibliographiaRecensere

  • Louise Bruit Zaidman / Pauline Schmitt Pantel, La religion grecque dans les cités à l'époque classique, Parisiis, Armand Colin, 1991.
  • C. Daremberg / E. Saglio, Dictionnaire des Antiquités grecques et romaines, Parisiis, Hachette, 1877-1919, vox Thesaurus. in interrete

Nexus interni