Thesaurus Athenarum Delphis ad munera urbis Athenarum asservanda exstructus est. Ad viam sacram, quae ad templum Apollinis ducebat, situs erat. Datatio exacta aedificii ex marmore Pario in formam templi in antis ordinis Dorici facti fieri nequit, sed inter annos 510 et 490 a.C.n. aedificatum esse conicitur.

Thesaurus Athenarum Delphis

In pariete exteriore huius thesauri duo hymni in honorem Apollinis insculpti erant, e quorum fragmentis in ruderibus repertis partim textus integri restituti sunt. Auctor alterius hymni Limenios quidam est, nomen alterius deperditum est. Utrique carmini notae musicae antiquae additae sunt.[1]

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Thesaurum Athenarum Delphis spectant (Treasury house of Athens in Delphi, Treasury of the Athenians at Delphi).

Notae recensere

  1. Annemarie Jeanette Neubecker, Altgriechische Musik, p. 149 s. ISBN 3-534-04497-5. Hi hymni notis musicis modernis aucti leguntur in E. Pöhlmann, Denkmäler altgriechischer Musik, Norimbergae 1970 (ibi de papyris numerorum 19 et 20).
 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!