Therasia (oppidum praehistoricum)
Vide etiam paginam discretivam: Therasia (discretiva).
Therasia, insula parva vulcanica et pars calderae Theraeae, est nomen loci archaeologici ubi olim stetit oppidum culturae Cycladicae, saeculo XVII a.C.n. eruptione "Minoa" deletum, ab archaeologo Francico Ferdinando Fouqué medio saeculo XIX effossum.
Reperta sunt aut hic aut in effossionibus ab eodem iuxta Acroterium susceptis vestigia alimentorum variorum, videlicet grana hordei, ciceris, lentis et Lathyri clymeni, aromatumque coriandri necnon anisi;[1] molae ad oleum olivarum extrahendum et ad farinam faciendam;[2] ossa aut ovium aut caprarum multarum, sed etiam equorum, asinorum, canum et felium;[3] ligna olivarum et lentiscorum. Etiam reperta est massa mollis, une matière pâteuse, quam archaeologus caseum fuisse censuit.[2]
Notae
recensereBibliographia
recensere- F. Fouqué, Santorin et ses éruptions (Lutetiae: Masson, 1879) pp. 94-131 Textus interretialis
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Therasiam spectant. |
- De historia et archaeologia: pagina brevis sitús officialis (Neograece)
- De archaeologia Therasiae apud Archipelagum Aegaeum (Neograece)
Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.