Lathyrus clymenum
Lathyrus clymenum
Lathyrus clymenum (binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum)[1] est planta leguminosa familiae Fabacearum. Therae, Anaphe, Carpathoque in insulis Graecis ad cibum et pabulum colitur: ibi vulgo άρακας, litteris Latinis "aracas" appellatur. An sit eadem species quae Graecis antiquis nomine ἄρακος cognoscebatur incertum est, sed pro certo iam aetate aënea Therae et in Therasia colebatur: grana enim in effossionibus Therasiae et Acroterii reperta sunt.

Semina Lathyri clymeni
NotaeRecensere
- ↑ 1.0 1.1 Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 732 (Latine)
BibliographiaRecensere
- Anaya Sarpaki, Glynis Jones, "Ancient and Modern Cultivation of Lathyrus clymenum L. in the Greek Islands" in Annual of the British School at Athens vol. 85 (1990) pp. 363-368 JSTOR
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lathyrus clymenum spectant. |
Vide "Lathyrus clymenum" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • INPN France • USDA Plants Database |
Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |