Theotocium (Graece Theotokion) est hymnus Mariae theotoci ('quae ortum Dei dat'), qui per Officia Divina (Horas Canonicas) et Liturgiam Divinam ecclesiarum Orthodoxae Orientalis et Catholicarum Orientalium in tropario legitur vel in stichero cantatur.

Russicum icon Nostra Domina Volodimiriae.

Saeculo quinto, Nestorius, Patriarcha Constantinopolitanus (428–431), usum nominis theotoci ut descriptio Virginis Mariae aperte insectatus est. Ob hanc opinionem, quae magnam inter Christianos discordiam concitavit, patriarchatu motus est. Ratio est quod significatio non solum pia sed theologica titulo theotoco a Christianis Orthodoxis tribuitur. Haec est propria theosis doctrinae Orthodoxae pars. Ergo, titulus theotocus tam ad Christum et incarnationem quam ad Virginem Mariam spectat, qui certum incarnationis aspectum repraesentat, ut Mariae ipsi sit hic titulus sinens.

Nestorianismo autem in Primo Concilio Ephesino anno 431 devicto, usus theotocii in officiis divinis gradatim auctus est, ut hodie, omne Ecclesiae Orthodoxae officium theotocii continet. Referre theotocia in omne officium res gesta a Petro Fullone, monophysito Patriarcha Antiocheno (471–488) ardenteque Nestorianismi adversario, aliquando habetur (Tsai, p. 336).

Theotocia saepe prope finem seriei tropariorum vel sticherorum fiunt, usitate post versum doxologiae "Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen."

Stabrotheotocium est hymnus Theotoci qui mentionem crucifixionis Iesu facit. Coniunctio theotoci et crucis minime mira est quia Virgo Maria iuxta crucem per Passionen Iesu adsidue stabat. Saepissime fiunt stabrotheotocia diebus Mercurii et Veneris, qui dies in commemorationem crucis dedicantur.

Theotocium quod fit in fine "Domine, Lacrimavi" Vesperarum appellatur dogmaticum qui verba hymni mysterium incarnationis Christi tractant. Per dogmaticum Introitus Parvus per Vesperas fit. Dogmaticum saepe modo sollemni cantatur, et choro cantante, diaconus vel presbyter turibulo icon theotoci in iconostasi omnibus bonis prosequitur. Introitus Parvus etiam fit per Liturgiam Divinam cum chorus theotocium quod Beatitudines finit cantet.

Theotocia omnium generum in Horologio, Octoecho, Triodio, Pentecostario, et aliis libris liturgicis inveniuntur.

Longissima populoque gratissima devotio quae theotocia comprehendit est acathista? theotoco dicata, quae quinto die Saturni Quadragesimae Magnae et saepe per annum sollemniter in precibus publicis privatisque cantatur.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Tsai, Kathryn. A Timeline of Eastern Church History. Point Reyes Station Californiae: Divine Ascent Press. ISBN 0-9714139-2-4.
 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!