Aperire sectionem principem

Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus

Ecclesia Sancti Georgii, Ecclesia cathedralis Patriarchae Oecumenici, in Phanario, Constantinopolis
Insigne supra porta Ecclesiae Sancti Georgii

Patriarchae Oecumenico Constantinopolitano[1] (Graece: Οἰκουμενικὸς Πατριάρχης Κωνσταντινουπόλεως) duae partes in Ecclesia Orthodoxa assignatae sunt: Primo caput est Ecclesiae Constantinopolitanae, deinde caput honorarium omnium ecclesiarum Orthodoxarum est. Sedes patriarchatus est Phanarium Constantinopoli. Secundum ius Turcicum patriarcha cives Turcicus esse debet (sola exceptio post 1923: Athenagoras: 1948-1972). Titulus officialis est: Archiepiscopus Novae Romae Constantinopolis et Patriarcha Oecumenicus (Graece: Ἀρχιεπίσκοπος Νέας Ῥώμης Κωνσταντινουπόλεως καὶ Οἰκουμενικὸς Πατριάρχης).

Ab anno 1991 Sua Omnisanctitas Bartholomaeus I munere fungitur.

Index

Caput ecclesiae ConstantinopolitanaeRecensere

Patriarcha est caput ecclesiae autocephali Constantinopolitanae. In rebus spiritalibus etiam iurisdictionem in civitate monastica autonoma Montis Athonis habet.

Caput honorarium omnium ecclesiarum OrthodoxarumRecensere

Praeterea Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus inter patriarchas est "primus inter pares" omnis Christianitatis Orthodoxae, id quod titulus "Oecumenicus" valet. Patriarchae Oecumenico aliter ac papae Romano iurisdictio super ecclesias autocephalas non est nec ibi episcopos inaugurat.

SuccessioRecensere

Ob numerum parvum Christianorum Orthodoxorum in Turcia relictorum electio archiepiscopi muneri idonei semper difficilius fit. Quod presbyteri ad praesens tempus in Turcia erudiri non possunt, rem graviorem reddit. Solum seminarium relictum Graeco-Orthodoxum in Turcia in insula Heybelıada (una e Principum insulis) anno 1971, cum Turcia omnes academias privatas in manum publicam transduxit, a civitate clausum est. Itaque presbyteris et theologis in exteris discendum est.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Samim Akgönül: Le Patriarcat grec orthodoxe: de l'isolement à l'internationalisation de 1923 à nos jours. Institut français d'études anatoliennes. Lutetiae 2004, ISBN 2-7068-1807-7
  • Lina Murr Nehmé: 1453: Mohamet II impose le Schisme Orthodoxe. François-Xavier de Guibert, Lutetiae 2003, ISBN 2-86839-816-2
  • Alban Doudele: Les Orthodoxes grecs. Bruxellis 1996, ISBN 2-503-50467-1
  • Jean-Pierre Valognes: Vie et mort des Chrétiens d'Orient. Lutetiae 1994, ISBN 2-213-03064-2

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere