Theodorus Iosephus vulgo Theodor Joseph Hagen (natus Dusseldorpii die 24 Aprilis 1852; mortuus Vimariae die 12 Februarii 1919) fuit pictor Germanicus.

Silva autumnalis, Vimariae in museo castellano.

Vita recensere

Filius institoris Arminii Theodori Hagen annis inter 1863 et 1868 in quadam academia artium publica sub alas Osvaldi Achenbach magistri venerat. Triennio post studia Hagen Vimariam in scholam artium vocatus est, ubi Maximilianus Schmidt discipulos in plagis depingendis curavit. Quae curae Theodoro Hagen mox subeundae erant. Anno 1877 rector creatus est, quod munus autem anno 1881 deposuit: itaque omnino se disciplinis dedicare licuit. Eius uxor fuit Maria Theresia Ridel.

Momentum recensere

Hagen se naturae studium dederat secundum pictores Franciae realismi (Gustavus Courbet) et Scholae Barbizon, usque impressionismum. Quae omnia discipulis rudibus tradere in animo habuit; discipuli autem ipsi interdum consilia pretiosa magistro dare potuerunt atque voluerunt Hagen annuente.

Ex anno 1885 modum in impressionisticum pingebat, Ludovico de Gleichen-Rußwurm instigante. Theodorum Hagen iuvabat secundum naturam tam delineare quam pingere. Hagen, ut antea in Rhenania, Westfalia, Eifla, in Helvetia, ad flumina Mosellae et Lauganae, postea in circumiacentibus Vimarianis et in Thuringia spatians res peniculo mandandas quaesivit atque invenit. Inter opera maiora molendinum istud apud Vimariam situm habetur quod Vimariae in collectionibus publicis admirari potueris.

Inde ab anno 1866 Hagen se ostendit in expositionibus Academiae Berolinensis et societatis Deutscher Künstlerbund. Post decennium et Monaci res suas monstravit. Anno 1892 turbae Monacensi secessionem praeparaturae, anno 1902 gregi Berolinensi cum scopis similibus adhaesit.

Inter optimos plagarum pictores tempore impressionismi fuisse videtur. Alfredus Lichtwark, aulae artisticae Hamburgensis director, eum maximi aestimabat. Pro isto viro saepius portus Hamburgenses in quadratis aeternavit. Insuper rasiones non paucas exaravit.

Eius opera conservant urbes Vratislavia, Bucaresta, Dresda, Dusseldorpium, Monacum, Posnania, Stutgardia, Vimaria.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum Hagen spectant.