Terroir (vocabulum Francogallicum), Latine territorium, est nomen quo gastronomi originem ciborum potionumque optimae qualitatis dicunt: subintellegitur clima et solium et opus cultorum productorumque quoquomodo huic alimento idonea esse. Graeci antiqui Romanique cibos optimae qualitatis e pagis idoneis provenire agnoscerunt. Ita Hermippus comicus Atheniensis origines ciborum enumeravit:

Carte gastronomique de la France: editio 1932
ἕσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι Ὀλύμπια δώματ´ ἔχουσαι,
ἐξ οὗ ναυκληρεῖ Διόνυσος ἐπ´ οἴνοπα πόντον,
ὅσσ´ ἀγάθ´ ἀνθρώποις δεῦρ´ ἤγαγε νηὶ μελαίνῃ.
ἐκ μὲν Κυρήνης καυλὸν καὶ δέρμα βόειον·
ἐκ δ´ Ἑλλησπόντου σκόμβρους καὶ πάντα ταρίχη·
ἐκ δ´ αὖ Θετταλίας χόνδρον καὶ πλευρὰ βόεια ...
αἱ δὲ Συράκουσαι σῦς καὶ τυρὸν παρέχουσι ...
ἡ Ῥόδος ἀσταφίδας τε καὶ ἰσχάδας ἡδυονείρους.
αὐτὰρ ἀπ´ Εὐβοίας ἀπίους καὶ ἴφια μῆλα ...
τὰς δὲ Διὸς βαλάνους καὶ ἀμύγδαλα σιγαλόεντα
Παφλαγόνες παρέχουσι· τὰ γάρ τ´ ἀναθήματα δαιτός·
Φοινίκη δ´ αὖ καρπὸν φοίνικος καὶ σεμίδαλιν ...
(Dicite nunc Musae caelestia templa tenentes Ex quo sulcavit nigri Bacchus maris undas, quae bona contulerit navi mortalibus atra? Silphia Cyrenis ac tergora bubula vexit: Ex Hellesponto scombros piscesque salitos: Ast alicam Italia costas bovis atque resectas ... Inde Syracusis advectus caseus et sus ... Uva(en) Rhodo passa et caricae quae dulcia praebent Somnia: ab Euboea pyrus atque nitentia mala ... Paphlagonum terris mollusca et amygdala iuglans Nostris quos condunt fructus bellaria mensis. Palmarum fructus e Phoenice ac semidalis ...).[1]

Plinius maior de melioribus territoriis exempla hoc textu (necnon aliis) praebuit:

Iam in quibusdam locis similes aestus inmodici et frigorum effectus. Est fertilis Thracia frugum rigore, aestibus Africa et Aegyptus. In Chalcia Rhodiorum insula locus quidam est in tantum fecundus, ut suo tempore satum demetant hordeum sublatumque protinus serant et cum aliis frugibus metant. Glareosum oleis solum aptissimum in Venafrano, pinguissimum in Baetica. Pucina vina in saxo cocuntur, Caecubae vites in Pomtinis paludibus(it) madent. tanta est argumentorum ac soli varietas ac differentia.[2]

Romani antiqui Sinaeque mediaevales alimenta originum exoticarum quaerebant: e provinciis solo et climate distinctis optima alimenta cuiusque generis recipere solebant. Francici recentiores territoria cuiuslibet cibi vel potionis definire rationesque excellentiae explicare temptaverunt; quae definitiones fere ubique in Unione Europaea per appellationes protectas schedasque qualitatis nuper elaborantur. Ibi necnon alibi, etiamsi theoria territoriorum ab omnibus non accipitur, plures qui alimenta producunt et venditant nomina appellationem utilia censent.

Notae recensere

Bibliographia recensere

De antiquitate classica
De Sinis mediaevalibus
  • Edward Schafer, The Golden Peaches of Samarkand: a study of T'ang exotics. Berkeleiae: University of California Press, 1963 Textus
  • Edward Schafer, The Vermilion Bird: T'ang images of the south. Berkeleiae: University of California Press, 1967 Exemplar mutuabile
  • Edward Schafer, B. E. Wallacker, "Local tribute products of the T'ang dynasty" in Journal of Oriental Studies vol. 4 (1957/1958) pp. 213-248
De Francia

Nexus externi recensere