Televistrum
Televistrum,[1] vel televisorium[2][3], est instrumentum quod monitrum, megaphona, et MHz receptrum[4] coniungit ad transmissiones televisuales ostendendas.
Introducta anno 1920 forma mechanica, televistra celeberrima facta sunt post Bellum Orbis Terrarum II forma electronica per tubi cathodici artem. Primae imagines nigrae et albae erant, sed anno 1953 colores adiuncti sunt. Televistrorum fama crevit in decade 1960-1970, et antennae factae sunt consuetae partes domuum suburbiorum. In decade 1970-1980 assiduitas televistrorum promovit usuram eorum ad primas taenias magneticas spectandas – e.g. Betamax, VHS – quae postea Discis Versatilibus Digitalibus (DVD) substitutae sunt. In decade 1980-1990 televistris usum est pro monitro apud primam generationem computatrorum domesticorum (e.g. Timex Sinclair 1000) ac ludorum electronicorum (e.g. Atari). In novo millennio, per crystallorum liquidorum artem plana monitra tubos cathodicos substituerunt. Recentia televistra crystallis liquidis idonea sunt ad alta definitione pelliculas reddendas (720p, 1080i, 1080p, 4K, 8K) et ostendere possunt etiam pelliculas ex memoria USB. In decade 2010-2020, pleraque televistra resolutionem 4K et 8K offerebant.
Nexus interni
NotaeRecensere
- ↑ Pekkanen, Tuomo; Pitkäranta, Reijo (2006). Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas pro Finnicis Litteris. ISBN 9789517467476
- ↑ Traupman, Ioannes C. (2007). The New College Latin and English Dictionary. Novi Eboraci: Bantam Books. p. 677, s.v. television. ISBN 9780553132526
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).
- ↑ Corbeil, Jean-Claude; Archambault, Ariane (2003). Vocabula astronomica ex Orbe Picto pentaglotto excerpta et Latinê reddita: pars prima. Stuttgart: Ernst Klett Sprachen
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad televisionem spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad televistra spectant. |