Magnetoscopium
Magnetoscopium est instrumentum electronicum quo excipiuntur in quandam taeniam magneticam signa visualia conjunctique soni.
Sequitur eadem principia atque magnetophonum ad excipiendos sonos. Progressus enim scientiae electronicae et taeniarum magneticarum effecerunt ut posset adhiberi ad imagines captandas technologia quae magno successu gavisa erat sonis excipiendis.