Tauri (Graece Ταῦροι) fuere populi antiqui, incolae litoris meridiani (ut plurimum, regionis montanae) Crimaeae, quae secundum eos Tauria vel Chersonesus Taurica vocabatur. In operibus geographorum historicorumque Graecorum (Herodoti, Strabonis) et Romanorum (e.g. Taciti) a saeculo sexto a.C.n. ad initium saeculi secundi p.C.n. commemorabantur, gradatim enim cum Scythis mixti sunt (idcirco autem a Plinio Scythotauri,[1] vel etiam Tauri Scythae ac Tauroscythae nominati).

Tabula Crimaeae terrarumque adiacentium saeculo secundo a.C.n. cum terra Taurorum colore viridi tincta.

In mythologia Graeca Tauri populus chersonesi Tauricae erant qui deam quandam Artemidi a Graecis adsimulatam sacrificiis humanis colebant[2]. Quorum regem Thoantem Euripides in tragoediam Iphigenia in Tauris inducebat qui iam persona tragoediae Sophocleae hodie deperditae Chryses fuerat[3].

Nexus externi

recensere