Vide etiam paginam discretivam: Thoas (nomen)

Thoas (Θόας) in mythologia Graeca est filius Bacchi et Ariadnae. Rex Lemniorum erat, cum a filia Hypsipyle (quam ex uxore Myrina genuerat) unus servatus est: nam ceterae mulieres omne genus virorum in insula necaverunt.

Thoas.

Quo postea fugerit, diverse nobis ab auctoribus traditum est: alii enim Chium insulam, alii Taurorum fines petiisse scripserunt, ubi confunditur cum rege Thoante, quo regnante,[1] Iphigenia sacerdos advenas in honorem Artemidis immolaret, ac dum Oresten Pyladenque persequitur, interfectus est.

In Hypsipyle, fabula Euripidis, unus ex Hypsipyles filiis etiam Thoas ut avus vocatur: nepos ergo Thoantis maioris est.

NotaeRecensere

  1. Sic Valerius Flaccus II, 300–305 et Hyginus mythographus 120.

Fontes.Recensere