Cid Corman
Cid Corman (natus Sydney Corman, 29 Iunii 1924—12 Martii 2004) fuit poeta, interpres, et editor Americanus.[1] Insigniter Origin, magazinam litterariam, anno 1951 condidit, quae solum unum scriptorem per fasciculum exprimere solebat. Inter poetas sic prolatos fuerunt Robertus Creeley, Robertus Duncan, Laurentius Eigner, Dionysia Levertov, Gulielmus Bronk, Theodorus Enslin, Carolus Olson, Ludovicus Zukofsky, Gary Snyder, Lorine Niedecker, Wallace Stevens, Gulielmus Carolus Williams, Paulus Blackburn, et Francicus Samperi.
Obitus: 12 Martii 2004; Kyotum
Patria: Civitates Foederatae Americae
Corman ante 1954 plus quam 500 poemata in magazinis litterariis protulerat, quorum autem nullum in anthologiis protulit. Anno 1954, subsidio Fulbrightiano sustentus, breviter Sorbonam frequentavit.
Inter opera quod Anglice convertit fuerunt prima opera Pauli Celan Anglice converta et poemata Iaponiensia, praecipue opera Bashō et Kusano Shimpei.
Consociatus est cum poetas prostratis, Montis Atri, et obiectivistas, praecipue ob eius conatus editor, publicator, et iudex litterarius; mansit autem sui potens, omnium gregum et modorum per suum cursum vitae liber.
Notae
recensere- ↑ Michael Carlson "Cid Corman: Poet who was behind the literary magazine Origin," The Guardian, 15 Aprilis 2004.
Nexus externi
recensere- Commentarius de Corman, www.kyotojournal.org
- Laudatio, books.guardian.co.uk (The Guardian)
- Mignon, Taylor. Colloquium cum Cid Corman, www.pacosvillage.com
- Opera ab / de Cid Corman in bibliothecis (in catalogo WorldCat)
- Holman, Bob, et Margery Snyder. De Corman, poetry.about.com