Paulus Blackburn (24 Novembris 192613 Septembris 1971) fuit poeta Americanus, cuius poemata, translata, et hortatus aliis poetis allati apud litteras eius temporis valuerunt.[1]

Wikidata Paulus Blackburn
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Blackburn: imago
Paulus Blackburn: imago
Nativitas: 24 Novembris 1926; St. Albans
Obitus: 13 Septembris 1971; Cortland
Patria: Civitates Foederatae Americae

Blackburn natus est Albanopoli Montis Viridis.[2] Parentes, Gulielmus Gordon Blackburn et Francisca Frost (etiam poetria, scriptor mythistoriarum, et auctor librorum puerilium), separati sunt puero tribus et dimidio annos nato.

Paulus Blackburn carcinomate oesophageo Cortlandiae Novi Eboraci mense Septembri 1971 obiit.[3]

Opera et fortuna

recensere

Innotuit Blackburn libris Hispanice conversis: Poema del Mio Cid, poesis epicae mediaevalis; poematum Federici García Lorca, Octavii Paz, et Pauli Picasso; et fabularum brevium Iulii Cortázar. Nonnullos quidem annos procurator litterarius Cortazaranus in Civitatibus Foederatis fuit.[4] Blackburn tredecim libros poematum ac quinque maiora translationis opera protulit; duodecim alii libri post mortem divulgati sunt. Suae chartae in Universitate Californiensis Didacopolis curantur.[5]

Opera selecta

recensere
  • The Dissolving Fabric (1955)
  • Brooklyn Manhattan Transit: A Bouquet for Flatbush (1960)
  • The Nets (1961)
  • 16 Sloppy Haiku and a Lyric for Robert Reardon (1966)
  • Sing Song (1966)
  • The Reardon Poems (1967)
  • The Cities (1967)
  • In, on, or about the Premises: Being a Small Book of Poems (1968)
  • Two New Poems (1969)
  • The Assassination of President McKinley (1970)
  • Three Dreams and an Old Poem (1970)
  • Gin: Four Journal Pieces (1970)
  • The Journals: Blue Mounds Entries (1971)

Libri conversi

recensere

Opera post mortem edita

recensere
  1. M. L. Rosenthal, praefatio in The Collected Poems of Paul Blackburn (ISBN 0-89255-086-4); Edith Jarolim, introductio in The Collected Poems of Paul Blackburn (ISBN 0-89255-086-4); Situs, epc.buffalo.edu.
  2. Jack Salzman, The Cambridge Handbook of American Literature, (Cambridge University Press, 1986), 25.
  3. Salzman, Jack (1986). The Cambridge Handbook of American Literature. Cambridge University Press. p. 25 
  4. Edith Jarolim, introductio, The Collected Poems of Paul Blackburn (ISBN 0-89255-086-4).
  5. Bibliothecae Universitatis Californiensis Didacopolis.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Blackburn spectant.