Splatoon (Iaponice スプラトゥーン, i.e. Supuratūn) est series ludorum televisificorum a Nintendo creata et edita.

Ludi tertia persona mittendi sunt, in quibus lusores personis imperant loliginum (Inkling) octopodumque (Octoling) qui omnes sese in formas humanas vertere possunt. Talibus formis assumptis armis certant quae atramenta densa aspergunt ad sola pingenda et inimicos nocendos. Modus ludendi principalis per interrete contra alios lusores est, cuique etiam ludo modus unius lusoris.

Series, quae anno 2015 primo ludo incepit, ab initio favorabilissima fuit (praecipue apud Iaponicos) hodie quidem manet. Nota est propter novitatem modorum animamque iucundam inter genus cuius ludi valde similes seriique sunt.

Splatoon

recensere

Splatoon est primus ludus seriei eodem nomine anno 2015 consolae lusoriae Wii U editus. Lusor imperat personae Inkling adulescenti aut masculini aut feminini generis, quam personam variis vestibus vestire atque variis armis armare potest. Lusor modo ludendi principali (nomine Pugna Pingendi) cum tribus lusoribus sociis contra quattuor inimicos certat ut quam plurimum solum scaenae atramento coloris manus sui celetur. In atramento ex armis aperso a sociis lusor forma loliginis natari potest, atrameno autem inimicis nocetur usque ad mortem. Inkling occisus paucis post secundis in scaenae latere eius manus renascitur. Alii modi multorum lusorum sunt; quoque modo aliquid petendum est ad victoriam manui merendam. Modi et scaenae per diem ordine aperiuntur et clauduntur; modos apertos nuntiant Sepiae Sorores, cantatrices qui Acta Diurna Coloropolis urbis populo annuntiant.

Pugna certata lusori puncta dantur; plus punctorum victoribus datur. Sic lusor gradum suum auget. Pecunia quoque datur, qua lusor vestes armaque emere potest.

Modus etiam unius lusoris est, in quo lusoris personam “Numerum Tertium” in New Squidbeak Splatoon (Latine Novum Contubernium Rostri Loliginis) conscribit Decanus Sepius senex, qui optio Bello Terrae Magno interfuit. Numerus Tertius regiones Pagi Octariani transit et milites exercitus Octariani a DJ Octavio imperati oppgunat Silutricitum quaerens Magnum ereptum, piscem ingentem qui Coloropoli fons principalis vis electricae est. Hic modus arma viasque ludi lusorem docet.

Splatoon 2

recensere

Ludus seriei secundus anno 2017 consolae Nintendo Switch editus est. Primo ludo similis est, sed nova arma, novas scaenas, novasque vestes addit. Praeterhac novos modos ludendi addit: Certamen Spondylorum et Salmon Run (Latine Eruptio Salmonum). In Salmon Run quattuor contubernales invasiones Salmonoidium, inimicorum salmonum ingentium, defendunt ac Salmonoides Magnos petunt ut eorum ova aurea potiantur. Contubernales sorte armantur, atque eis est pensum ovorum aureorum arripiendorum. Dona, aut pecuniae aut vestium, lusori dantur: plus donorum penso excesso, minus penso non completo.

Modus unius lusoris modo primi ludi similis est. Secundo anno post acta primi ludi, Silutricitum Magnum iterum ereptus est, Appia igitur, altera Sepiarum Sororum et Numerus Secundus in New Squidbeak Splatoon, lusoris personam “Numerum Quartum” conscribit, nam Decanus Sepius et Numerus Tertius absunt. Numerus Quartus ab Appia in Vallem Octarianam mittitur ad exercitum Octarianum oppugnandum Silutricitumque Magnum salvandum.

Octo Expansion

recensere

Anno 2018 divulgata est ludo additio nomine Octo Expansion quae novum modum unius lusoris addit. Hoc in modo lusor imperat personae Octoling qui in aenigmaticam Ferriviam Subaquaneam cecidit ac cui memoria periit. Illum Octoling invenit Decanus Sepius, qui se ei credere quia Octoling carmen Sepiarum Sororum murmurantem audivisse dicit. In statione ferriviaria centrali telephonum loquax inveniunt quod Octoling “participem deciens millesimum octavum” accipit atque explicat eos “Terram Promissam” ire posse si quattuor ‘reses’ reppererint. Numerus Octavus (sic a Decano Sepio appellatur) quattuor reses quaerens Ferrivia Subaquanea vehitur multas scaenas ubi eius facultates probantur. Fabula additionis peracta, lusor personae Octoling in modis multorum lusorum imperare potest.

Splatoon 3

recensere

Anno 2022 Splatoon 3 longe expectatus consolae Nintendo Switch editus est. Ludus non Coloropolis, sed Chaopolis, chai urbis, situs est. Lusor nunc personae aut Inkling aut Octoling ab initio imperare potest, nec necesse est genus personae eligere. Nova arma, novas scaenas, et novas vestes sicut prior ludus addit; omnes modi ludendi ludi prioris quoque adsunt, quibus additur Chartulae Pingendi, ludus chartularum qui Pugnam Pingendi simulat. Praeterhac multa ludi minima paulo mutantur ad lusionem meliorem.

Huius ludi modus unius lusoris fabulam quam duo ludi priores narrabant finit. Silutricitum Magnum iterum ereptus est, itaque Statius Sepius, officio decani dimisso et suasoris primi assumpto, lusoris personam “Numerum Tertium” in New Squidbeak Splatoon conscribit. Numerus Tertius in Craterem, qui locus atramento capilloso aspersus est, ducitur ubi milites Octarianos oppugnat. Pugna matutina contra DJ Octavium solum Crateris frangit; omnes in barathrum cadunt, et Numerus Tertius loco subterraneo nomine “Alterna” excitatus est. Cuius auxilio veniunt reliqui contubernii: Decanus (lusoris persona ludi primi) et Numerus Primus ac Secundus (Tulla et Appia Sepiae Sorores). Numerus Tertius una cum Salmonolo amico insulas Alternae exploratum mittitur ut Sepius inveniatur.

Feriae Sepianae

recensere

Civitates mundi Splatoon ferias celebrant quae “Feriae Sepianae” appellantur. His in feriis manus declarantur (duae in Splatoon et Splatoon 2, tres in Splatoon 3) quae contra se pro quibusdam rebus certant (e.g. feles contra canes, aestas contra hiemem, saxum contra chartam contra forficem). Ferias habituras nuntiat primum Nintendo per interrete, tum nuntii per ludum ipsum. Urbs brevi tempore ante ferias habendas paratur; hoc in tempore lusoribus licet suffragium dare et manui adiungi.

Per unum diem (vel nonnumquam duos dies) habentur feriae, quo in tempore soliti modi multorum lusorum (praeter Salmon Run) clauduntur et omnes lusores Pugnis Pingendi pro manibus suis certant. Puncta certando lusoribus dantur (merita), et quibusdam quantitatibus meritorum datis tituli quoque dantur. Quidam lusores nonnumquam sorte ad pugnas plurimorum meritorum eliguntur.

Discripto tempore effuso feriae celebrari desinunt, atque paulo post manus victor nominatur. Cuiusque ludi modus victorem computandi ab aliis paulo differt, semper tamen et suffragiis et meritis utitur. Omnibus deinde participibus donantur magnae cochleae maritimae (plus victoribus) quibus vestes meliorent. Res manuum victorium secundum leges civitatium in ludorum mundo meliores declarantur; victores etiam feriarum cuiusque ludi postremarum argumentum sequentis ludi afficiunt.

Nintendo nonnumquam merces ad argumenta Feriarum Sepiarum pertinentes in mundo reali vendit.

Aliis Modis Praesentandi

recensere

Libri Picturarum

recensere

Libri a Nintendo editi sunt qui delineationes, picturas, et alias conceptiones seriei architectorum praesentant.

Quattuor series mangae de Splatoon sunt, quorum favorabilissima nomine Splatoon (et successor Splatoon Bankara) a CoroCoro Comic edatur.

De Sepiis Sororibus

recensere

"De Sepiis Sororibus" est fabula vere anni 2017 fasciatim edita. Ea de Tulla et Appia narrantur quae post ultimam Feriam Sepianam primi ludi facta sunt. Fasciculi ludum secundum prospicientes per interretem vulgati sunt.

Concentus

recensere

Multi iam concentus coram auditoriis habiti sunt quibus cantatores ludorum carmina sua canunt. Hi cantatores luce in parietem vitream scaena stantem proiecta apparent quia personae fictae sunt. Hoc modo canunt saltantque dum homines veri iuxta parietem instrumentis canunt. Concentus plurimum in Iaponia, vero etiam in Gallia Helvetiaque habiti sunt. Primus concentus anno 2016 erat; anno 2023 decem concentus facti sunt.

Disci Compacti

recensere

Carmina Splatoon a Nintendo discis compactis vulgata sunt. Alii disci carmina ludorum, alii concentus impressos continent; una pellicula concentus etiam impressa editaque est. Quam ob rem ludi seriei Splatoon inter paucissimos ludos a Nintendo creata sunt quorum carmina auctoritate actuali vulgantur. Disci tamen in Iaponia tantum edantur.

Nexus externi

recensere