Planetula (-ae, m.)[1] vel planetulus[2][3][4][5] est parvum corpus planetarium, quod circum Solem vel aliam stellam directe orbitat, minor quam ullus ex octo planetis classicis sed tamen planeta sui iuris. Paradigma planetuli est Pluto. In geologia planetaria planetuli sunt notabiles cum geologice activi esse possint, sicut anno 2015 missiones astronavium Dawn ad Cererem et Novorum Horizontum ad Plutonem confirmaverunt.

Ceres in 2015.

Mense Augusti anno 2006 notio planetuli a Unione Astronomica Internationali (UAI) adoptata est pro familia corporum sub-planetariorum ex tribus familiis corporum quae Solem orbitant. Eae sunt: planetae, planetulus et corpora minora.[6] Sub hac definitione planetulus est corpus caeleste

  • quod circum solem movetur,
  • cuius pondus tam magnum est, ut formam (plus minusve) globatam habeat,
  • quod vicinitatem orbitae suae non purgavit,
  • quod non est satelles planetae neque alterius corporis caelestis minoris.

Astronomi generaliter concordant novem maximos candidatos planetulos esse: Pluto, Eris, Haumea, Makemake, Gonggong, Quaoar, Sedna, Ceres, et Orcus. Ex his novem et decimo maximo candidato Salacia tantum duo visitati sunt astronavibus: Pluto et Ceres. Plura ignota corpora transneptuniana putantur esse planetuli.

Notae

Systema Solare nostrum
 SolMercuriusVenusLunaTellus/TerraMarsPhobos et DeimosCeresCingulus asteroidum principalisIuppiterSatellites IuppiterisAnuli IuppiterisSaturnusSatellites SaturniAnuli SaturniUranusSatellites UraniAnuli UraniNeptunusSatellites NeptuniAnuli NeptuniPlutoSatellites PlutonisHaumeaSatellites HaumeaeMakemakeZona KuiperiErisDysnomiaDiscus RarusNubes HillsNubes Oort
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.